Jump to content

Pagina:Archiv pentru filologia și istoria Nr. 13 (1868).pdf/13

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

 253 




    ginis. Oppidum regnante CAROLO VI. Augusto condì coepit, qui primus permutavit Dominium Balasfalvense cum 111. ac RR. D. Innocentio Klein, L. Barone de Szàd, Episcopo Fogarasiensi pro Also Szombat-falva, et Szamos-Ujvár. Duo praecipua sunt Balasfalvae aedificia, memoratu digna, Castellum utpote Episcopale, et Monasterium Patrum Basilitarum ad SS. Trinitatem. Illud ad pagum, hoc ad oppidum spectat. In Monasterio sunt Scholae publicae, in quod ego receptus, anno aetatis meae vicesimo Rhetoricam, et Poesim docere confestim iussus sum. Tarn subito prae ceteris Religiosis Coalumnis e Scamno ad Cathedram gravissimo Superiorum iudicio sublimatus!

    Dato unius anni specimine in tradenda Rhetorica, eorundem venerabilium Superiorum meorum unanimi suffragio, et decreto Romani mittendus decernor pro Philosophia biennio, Theologia vero triennio in Collegio de Propaganda, qua fundatus Alumnus, audienda, condiscendaque. Ibi, per quinquenium Studiis totus deditus, pro Coronide laborum meorum utriusque praedictae Facultatis Gradum suscepi, uti in Pergamena exaratum authenticum Diploma testatur, quod sequentis est tenoris.[*]

    Et quidem 1. Bibliotheca Vaticana. 2. Bibliotheca vulgo: Sopra la Minerva. 3. Bibliotheca ad Aracelli. A. Bibliotheca Benedictina. 5. Bibliotheca Collegii de Propaganda, cuius sat longo tempore fui Custos.

    Enotavi autem praeprimis ea ex MSS. Codicibus, quae ad adparandam Historiam Daco-Romanam, sive Valachicam faciunt, cuius tunc fondamenta a me iacta sunt solidissima.

    Eminentissimus Princeps, et S. R. E. Cardinalis STEPHANUS BORGIA, id temporis, quo Romae studui, erat a Secretis S. Congregationis de Propaganda, meque tanta benignitate complecti dignatus est, ut nedum facultatem mihi a beatae memoriae SSmo PIO VI. Summo Pontifice impetraverit omnes Libros legendi, omnesque Bibliothecas perlustrandi, et consulendi : sed etiam proprio aere eruditum quemdam Presbiterum conduxerit, qui me hospitem, et peregrinum omni, quo animus ferebat, tempore per Bibliothecas Romanas publicas, perque Eruditorum Societates circumduceret, indigitaret, et domum reduceret. Quid? quod ipsemet etiam saepius exquisiverit, et praebuerit legendos, mihi antea ignotos, Scriptores tales vara idiomatis, qui de Valachis quidpiam memoriae prodiderunt. Adhibuit me quoque saepius hospitali Mensae suae, quae cum domesticis, tum exteris etiam Eruditis referta erat, et ex horum doctissimis serniocinationibus, ac disputationibus nimiopere in Historia, aliisque Scientiis profeci. Facultas legendi Libros prohibitos, sequentis tenoris Scripto fuit mihi attributa.[*]

    Roma redux Viennae in Austria iussus sum subsistere, et ingredi Generale Graeco-Catholicum ad S.