Jump to content

Pagina:Archiv pentru filologia și istoria Nr. 13 (1868).pdf/14

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

 254 


    Barbaraní Seminarium, altero socio inde paulo post Balasfalvam revocato, remanente tarnen ibidem adhuc A. R. ac CI. D. SAMUELE KLEIN de Szád, mihi coniunctissimo populari. — Doleo, mirorque vehementer, tam omnibus scientiis, et litteris abundanter ornatum, et singularibus editis operibus conspicuum Virum, ab iis domesticis Scriptoribus, qui Hungariae, et Transilvaniae Historiam Litterariam ex professo scripsere, Biographiasque Patriae Eruditorum vulgavere, alto silentio hactenus praeteritum esse; quasi vero iam Graeco-Catholici homines ne sapere quidem possent, aut vellent; ac in censum litteratorum hominum in Patria venire nequirent! quos inter tarnen frequentes sunt, qui Litteris serio, intimeque dediti, etiam arctissimas inter rei familiaris angustias, Ingenia sua percolere non desinunt. Hinc temperare mihi nequeo, quin ea studiosissimi huius familiaris mei, quae mihi nota sunt, nominatiora vitae adiuncta» meritaque litteraria, paucis hicce non perstringam.

    Nota.   Dupa nr. 8 urmeza:

    IOSEPH MARIA TITULI S.

    ALEXII S. R. E. PRESBITER CARD. CASTELLIUS,

    S. CONGR. DE PROP.

    FIDE PRAEFECTUS.

    Omnibus, et Singulis praesentes Nostras

    Litteras inspecturis, visuris, atque

    lecturis Salutem in Domino.

    Sacrosancta Romana Ecclesia, quam Beatissimi Petrus Apostolorum Princeps, et Paulus Doctor Gentium suo sanguine fundarunt, ac sacris institutis largiente Cliristo Domino edocuerunt, ab ipsis initiis Fidei Christianae susceptae viros in gremio suo educatos, moribus, ac doctrinis imbutos, ac demum in Divina Sapientia provectos ad disseminandum Verbum Dei in diversas Orbis partes mittere consuevit. Quod quidem ex Evangelica voce: Pasce Agnos meos, pasce Oves meas etc. et exemplo S. Petri edocti Summi Pontifices per tot saecula disponente Domino salubriter, et prò Pastorali suo munere egregie praestiterunt, ut Infideles ad Fidem Orthodoxam invitarent, et populos ab eadem aberrantes ad gregem Christi Domini r e - ducerent.

    Hac ergo mediatione permotus fel: record: URBANUS Vili, cuius memoria sit in benedictione, Collegium Adolescentum ex variis Nationibus ad Fidem per universum terrarum orbem propagandam erexit: quod URBANUM a suo nomine appellavit, cuius Moderatoribus Autboritate Apostolica tribuit facultatem (pront in Litteris Erectionis, Institutionis, et Fundationis dicti Collegii per Eum editis sub Dat: Romae apud S. Mariam Maiorem Kal: Aug: Anno Incarn. Dni. MDCXXVII Pontificatus sui Anno IV. plenius continetur) illos, quos per debitum tempus in dicto Collegio studuisse, ac scientia, et moribus idoneos reperissent ad Bacca Laureatus, Licentiaturae Doctoratus, et Magisterii Gradus, servata forma Concilii Viennensii' iuxta Universitatis Studiorum Almae Urbis consvetudinem, seu alias promovendi, ac solita ipsorum Graduum Insignia conferendi. Quandoque sic promoti omnibus, et singulis Gratiis, Favoribus, Praerogativis, et Indultis, quibus alii in praedictae Almae Urbis, seu aliis Universitatibus, ex alibi iuxta illius, et aliarum Universitatum huius modi Constitutiones ad Gradus praedictos promovendi de Iure, vel Consvetudine quomodo libet potiuntur, fruuntur, et gaudere possunt. Eandem vero Facultatem praedictis Collegii Moderatoribus, ut supra concessam, fel. ree. CLEMENS XIV. non solum benigne confirmavit, sed etiam extendit in peculiari Audientia habita per R. P. D. STEPHANUM BORGIA S. Congreg.: a Secretis sub die XV. Martii Anno Dni MDCCLXXII.

    Quamobrem quam[*] Dilectus Nobis in Christo Dnus GEORGIUS SINKAI de eadem, Nobilis

    *   Erore, in locu de quum, si XIV