Jump to content

Pagina:Archiv pentru filologia și istoria Nr. 13 (1868).pdf/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est

 249 


Ter peragratus eam, pro Linguae, et Gentis honore,
    In Valachis statui Commoda multa Scholis.
Quas modo non augere, ast una reddere firmas
    Per bis sex hiemes maxima Cura fuit. [1]
His exantlatis, consecratisque Saluti
    Communi, cogor pessima quaeque pati.
Quid? quod et a Studiis cogor secedere nostris,
    Et colere ingenio rura aliena meo. [2]
Namque dolor! terris erepto Rege IOSEPHO,
    Qui pol! perpetuo vivere dignus erat.
Primum Theutohicae mandant primordia Linguae
    Ne doceam; audacter dura minando mihi.
Tum fictas Causas, – et quî me perdere possint,
    Quaerunt! – propitii sed vetuere Poli.
His, aliisque malis vexatus, Munere gesto
    Insons exutus, praesidioque carens,
Historiam quondam coeptam exarare resumo, [3][4]
    Quam nequii ob fatimi continuare prius.
Hungariaeque mihi cum Spes magna esset in oris
    Volvendi Libros, Scriptaque prisca Manu,
Musarum Studiis florentem commigro Vardam,
    Fautores plures quae fovet alma mihi.
Hic ego dum veteres pro more saluto Patronos,
    Praesulis IGNATI[5] devenerorque Lares.
Devenerorque hospes Canonis de nomine dicti[6]
    Concila Graeci limina amica mihi:
Accedo plures demum, quos contigit olim
    Novisse in Populo, ac Nobilitate mihi.
Hic etenim crebri florent, non Stemmate solum:
    Ast etiam illustres Pallade utraque Viri.
Praecipuos inter primus mihi aditur Amicos,
    TERTINA, Regalis Gloria rara Scholae!
Quem mihi falsa tulit moerenti Fama supremum
    Ante duos annos oppetiisse diem:
Ecce! hunc Incolumem complector; maxima laeto
    Gaudia propterea Corde movente meo.
Scilicet Ille! Tuo dignus quoque TERTINA plectro.
    Nuper Apollineo, magne Poëta, coli;
Est cui dieta Salus a nostrae plurima Terrae
    Luminibus doctis, ore relata meo.
Et cuius merito trans silvas Patria fusa,
    In magno aestimio nobile Nomen habet.
Scire cupis nostri metam Sermonis, et ortum?
    Plurima de Rebus dieta fuere novis.
Sermo fuit Studiis de Bellis, atque Magistris,
    Quantum haec, atque illos extera Regna colant.
Quam Bavarus Doctis, et Russus pingue Minerval
    Attribuat Sortis cum meliore Statu.

  1. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-23b".
  2. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-24".
  3. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-23c".
  4. Nr. 23 aici e smentitu, cuveniendusu a fi dupa ordine 25; in comentariu respunde nr. 25, inse apoi si acolo urmeaza altu 24.
  5. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-24b".
  6. Lapsus in citando: Invalid <ref> tag; no text was provided for refs named "fn-25".
ARCHIVU pentru FILOLOGIA si ISTORIA, II.