Jump to content

Pagina:Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Âge (1929).pdf/124

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
122
archives d’histoire doctrinale et littéraire du moyen age

diu est in tenebris.Visio enim non est visio in potencia, nisi dum est in tenebris; intencio autem de tenebris est illuminacio in potencia, vel privacio illuminacionis in effectu; intencio autem illuminacionis est irradiacio ex oposicione lucidi.

Cum igitur acquiritur lumen in visu et in aere et in consimili, tunc aer, cum lumine quod fit in eo, fit visus in effectu et colores fiunt visi in effectu. Sed dico quod visus non fit visus in effectu ob hoc solum quod fit in eo lumen et irradiacio in effectu, sed quia cum fit in eo illa irradiacio, fit ei irradiacio in effectu, et fiunt in eo forme visorum in lumine et fit visus in effectu, tunc imaginat formas visorum. Sed ante hoc necesse est preparari radiu solis vel alicuius rei ad hoc ut fiat irradiatum in effectu, et tunc quod erat visum in potencia fit visum in effectu. Principium autem per quod fit visus in effectu postquam fuerat visus in potencia et ea que erant visa in potencia fiunt visa in effectu, est irradiacio que fit in visu a sole.

Secundum hoc igitur exemplum in illa essencia que est intellectus in potencia acquiritur quiddam cuius comparacio est sicut comparacio irradiacionis in effectu ad visum, et hoc tribuit ei intelligencia agens. Igitur ipsa est principium quod ea que sunt intellecta in potencia, facit esse intellecta in effectu. Et sicut sol est qui facit oculum visum in effectu et visa in potencia facit visa in effectu cum lumine quod confert ei, sic et intelligencia agens est que trahit ad effectum intellectum qui est in potencia et facit esse intellectum in effectu cum eo quod tribuit illi ab illo principio et per illam intellecta in potencia fiunt intellecta in effectu.

Intelligencia vero agens est illius speciei cuius est intellectus adeptus. Forme vero eorum separatorum que sunt supra eam sunt in ea incessabiliter sine inicio et sine fine; sed esse eorum in ea est secundum ordinem multo alta ab ordine quo sunt in intellectu qui est in effectu, sed prior quantum ad nos, cum erexerimus nos ad ea que sunt perfecciora in esse, ab his que sunt minoris esse, excellencior est, sicut dixit Aristoteles in libro demonstracionum, eo quod nos non erigimur ad ignotum, nisi ab eo quod nocius est apud nos. Quod autem est perfeccioris esse in se, illud est magnis ignotum apud nos et ignorancia nostra de illo maior est.

Unde necessarium est ut ordinacio eorum que sunt sit in intellectu qui est in effectu e converso quam est in intelligencia agente. Intel-