Jump to content

Pagina:Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Âge (1929).pdf/125

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
123
les sources gréco-arabes de l’augustinisme avicennisant

ligencia enim agens primum intelligit de his que sunt id quod perfeccius est post perfeccius et forme que sunt hodie in materiis sunt in intelligencia agente forma abstracta, non quod prius fuerint in materiis et deinde sint abstracte, sed quia nunquam cessauerunt ipse forme esse in ea in effectu.

Cum autem ipsa penetrat intelligendo materiam primam et ceteras materias dat eis formas in effectuque erant in seipsa. Hoc autem quod nos principaliter intendimus sunt ille forme, sed hoc non fuit posibile hic nisi per esse generacionis harum materiarum. Hec autem forma in intelligencia agente est indiuisibilis nec est mirum si, postquam intelligencia agens est non diuisibilis, sint in eius essentia res non diuisibiles et det materie simile ei quod est in sua substancia quamvis non recipiat illud nisi diuisibiliter. Et hoc est quod ostendit Arstoteles in libro suo de anima et metaphisica.

Sed hic est questio scilicet quod si possibile fuit hanc formam inueniri in non materiis, tunc quod opus fuit poni eam in materiis uel quomodo de esse perfecciori uenit ad esse inferius. Sed forte dicet aliquis quod non fuit hoc nisi ob hoc quod ut materie fierent perfeccioris esse. Sed tunc sequitur ex hoc quod hee forme non fuerint genite nisi proper materiam, quod est contrarium ei quod uidet Aristoteles. Uel fortasse dicet aliquis quod hec omnia sunt in intelligencia agente in potencia. Sed per hoc quod quod hic dicimus in potencia non oportet intelligi quod intelligencia agens in potencia hanc habeat recipere formam et postmodum fiat in eis sed quia habet potenciam ponendi eas in materiis formas et hoc est potencia ut agat in aliud a se. Ipsa enim est que ponit eas formas in materiis et deinde studet approximare eas separacioni paulatim quousque acquiratur intelectus.

Et sic substantia anime hominis uel homo cum eo per quod substanciatur, fit propinquius ad intelligenciam agentem et hic est finis ultimus, et uita alia, scilicet quia ad ultimum acquiritur homini quiddem per quod substanciatur et acquiritur perfeccio eius ultima, quod est ut agat in alteram aliam accionem per quam substancietur, et hec est intencio de vita alia. Quamvis eius accio non fiat in alio quod sit extra suam essenciam, ipsam enim agere nichil aliud est quam