Jump to content

Pagina:Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Âge (1929).pdf/126

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
124
archives d’histoire doctrinale et littéraire du moyen age

invenire suam essenciam. Igitur sua essencia et sua accio et suum agere est unum et idem et tunc ad suam existentiam non indigebit ut corpus sit sibi materia, nec ad aliquam suarum accionum indigebit adiuuari virtute animali que est in eius corpore, nec indigebit in ea instrumento corporali omnino. Minimus enim ex gradibus suis est ut ad existenciam sui necessarium sit corpus sibi esse materiam ut ipsa sit forma in corpore. Supra hunc autem gradum est ut ad sui existenciam non sit necesse corpus sibi esse materiam, quamvis ad plures ex suis accionibus egeat uti instrumento corporali et adiuvari virtute eius, scilicet sensu et ymaginacione; per quod autem perfeccius est suum esse hoc est ut fiat secundum disposicionem quam diximus.

Sed quod intelligencia agens habeat esse, iam ostensum est in libro de anima. Videtur autem quod intelligencia agens non semper agit, sed aliquando agit aliquando non, unde sequeretur necessario quod ad id quod ageret et ad id quod non ageret esset diversarum comparacionum et sic variaretur de comparacione ad comparacionem. Si autem non esset semper secundum suam ultimam perfeccionem, tunc non variaretur tantum de comparacione ad comparacionem, sed variaretur eciam in sua essencia, eo quod perfeccio eius ultima esset in sua substancia aliquando in potencia, aliquando in effectu et tunc quod esset ei in potenciaesset materia ei quod esset in effectu, sed nos iam possuimus eam esse separatam ab omni materia, postquam igitur hoc ita est, tunc semper est in sua perfeccione ultima.

Ipsa vero necessario permutatur de comparacione ad comparacionem et tamen imperfeccio non est in sua essencia, sed contingit ei ob hoc quod non inuenit semper comparaciones secundum quas agit, scilicet uel quia materiam et subiectum in que agat preparata non inuenit, uel quia est impediens extra se aliquid quod aliquando removebitur uel utrumque, et ex hoc manifestatur quod in illa non est sufficienta ad hoc ut ipsa sit primum principium omnium eorum que sunt, eo quod eget ut detur sibi materia apta in quam agat et ut removeatur suum impediens; unde non est essencia et in sua substancia sufficiencia ad dandum omnibus rebus suas perfecciones. Igitur in sua substancia est defectus ad dandum multis eorum que sunt suas perfecciones. Id autem in cuius substancia est defectus non habet in se sufficienciam ad hoc ut non sit suo esse