aliud principium, et ut sit cuius esse sit per seipsum ita ut esse eius non sit ab alio a se. Sequitur ergo necessario ut sit alia causa que adiuvet in dando sibi materiam in quam agat.
Palam autem est quod subiecta in que agit intelligencia agens sunt vel corpora vel vires in corporibus generatis corruptibilibus. Iam autem ostensum est in libro de generacione et corrupcione quod cause que sunt partes corporum celestium ipse sunt principia prima agencia hec corpora. Igitur ipse dant intelligencie agenti materias et subiecta in que agat. Omne enim corpus celeste movetur a motore qui non est corpus, nec in corpore omnio, qui est causa esse illius et eius per quod substancietur, cuius ordo in esse quod est sua substancia est secundum ordinem illius corporis. Motor igitur eius quod est perfeccius inter illa est perfeccior inter motores; perfeccius autem in esse est celum primum, igitur perfeccior inter motores est motor primi celi.
Sed quia motor primi celi fuit principium per quod fuit esse duarum rerum discretarum quarum una est per quod substanciatur primum celum et est substancia corporea celestis, altera est motor spere stellarum fixarum et hic est essencia que nec est corpus nec in corpore, ideo non fuit possibile ut daret utrumque illorum secundum unum modum et unum aliquid in sua essencia secundum quod per illud substanciatur, sed secundum duas naturas, quarum una est perfeccior altera eo quod illa (per quam dat id quod est perfeccius, quod non est corpus, est perfeccior ea) per quam dat id quod est corporeum.
Igitur ipsa non substanciatur nisi per duas naturas, quoniam ex illis utrisque est suum esse. Igitur esse eius habet inicium, eo quod id in quod dividitur causa est per quam substanciatur. Igitur non potest esse ut motor primi celi sit primum principium omnium que sunt, sed habet aliud principium necessario et id principium est perfeccioris esse quam illud. Postquam autem motor primi celi non est in (materia) sequitur necessario ut sit in sua substancia. Intelligencia igitur ipsam intelligit suam essenciam et essenciam eius quod est principium sui esse.
Igitur manifestum est quia id quod intelligit de principio sui esse perfeccius est quam sit sua natura et id per quod intelligit suam essenciam, que est ei proporia, est minus. Non est autem opus dividi eius