Jump to content

Pagina:Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Âge (1929).pdf/128

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
126
archives d’histoire doctrinale et littéraire du moyen age

essenciam in duas naturas nisi in has; set principium quod est principium per quod substanciatur motor primi celi est unum ex omnibus partibus necessario, nec potest aliquid esse perfeccius eo, nec est ei principium. Ipsum igitur est principium omnium principiorum et principium primi eorum que sunt et hoc est intelligencia quam ponit Aristoteles in littera in libro de metaphisica. Unumquodque autem illorum eciam intelligencia est, sed ille est intelligencia prima et primum quod est et verum primum et unum primum, sed hec alia non fuerunt intelligencie nisi per illud secundum ordinem. Considerare autem de hiis supra hoc quod diximus est preter intencionem nostram hic.


Finis Alpharabii de intellectu et intellecto