Jump to content

Pagina:Archives d'Histoire Doctrinale et Littéraire du Moyen Âge (1929).pdf/119

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
117
les sources gréco-arabes de l’augustinisme avicennisant

hoc modo ab illa parte anime sunt principia prudenti in adinveniendo de rebus volontariis quid debeat eligi ad agendum vel ad fugiendum. Comparacio autem harum proposicionum iudicancium ad id quod invenitur per hunc intellectum, est sicut comparacio primarum proposicionum que dicte sunt in libro demonstracionum ad id quod elicitur ex eis. Sicut enim ille sunt principia actoribus scienciarum speculativarum ad eliciendum per eas de scientiis speculativis id cuius natura est ut sciatur tantum et non agatur, sic et hee sunt principia prudenti et ingenioso, ut per ea eliciat de rebus volontariis id cuius natura est ut agatur, et hic intellectus augetur in homine secundum longitudinem sue vite, quia infiguntur in homine illa iudicia et adduntur ei in unoquoque tempore iudicia que prius non erant in apud eum. Sed in hac parte anime que vocatur intellectus differunt homines multa distancia. In quocumque autem homine perficiuntur hec iudicia in aliquo toto genere rerum, fiet peritus in illo genere. Sensus autem de hoc quod dicitur peritus est ut cum dixerit sentenciam aliquam vel consuluerit alicui recipietur ab eo sentencia eius et consilium ita ut non requiratur ab eo ulla probacio super hoc, nec contradicatur ei, nec sit ei opus probare. Ideo rare potest esse homo huiusmodi nisi cum senuerit, eo quod hec pars anime eget multis experimentis que non possunt esse nisi in longo tempore.

Locutores autem de intellectu quem sepe inculcant loquendo putant quod hic est intellectus quem posuit Aristoteles in libro demonstracionum et illum intendunt. Tu autem cum feceris inductionem de primis proposicionibus quas frequentant, invenies omnes eas apud eos sine dubitacione esse, cum tamen sint apud te proposiciones probabiles, sed ipsi intendunt unum et frequentant aliud.

Intellectum vero de quo loquitur in libro de anima, ipse ponit eum quator modis. Unus est intellectus in potencia, alius intellectus in effectu, alius intellectus adeptus, alius est inteligencia agens.

Intellectus vero qui est in potencia, vel est ipsa anima, vel est pars anime, vel virtus aliqua ex viribus anime, vel aliquid cuius essencia apta est abstrahere quiditates omnium que sunt, et formas eorum a suis materiis et ponere omnes illas formam sibi ipsi vel formas sibi ipsi. Illa autem forma abstracta a materiis non fit hinc abstracta a suis materiis in quibus est esse eius nisi ut fiat