Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
181
vii - lirica latina

      5rursus quid hostis prospiciat sibi.
me nulla tangat cura, sub arbuto
iacentem aquae ad murniur cadentis,
dum segetes Corydona flavae
     durum fatigant. Philiroé, meum
 10si mutuum optas, ut mihi saepius
dixisti, amorem, fac corolla
purpureo variata fiore
     amantis udum circum eat caput,
quam tu nitenti nexueris manu;
 15mecumque cespite hoc recumbens
ad citharam canito suavis.

II bis

Ode de vita quieta ad Philiroëm.

     Quid Galliarum rex Carolus paret
minatus, ut qui militis optime
vini noverit sui, tremendam
turribus ausoniis ruinani;
      5rursus quid hostes prospiciant sibi,
me nulla tangat cura, sub arbuto
iacentem aquae ad mtirmur cadentis,
dum segetes Corydona flavae
     durum fatigant. O miseri, quibus
 10vesana mens est vendere sanguinem
auro suum, qui cum relieto
corpore postquam anima effluit, nec
     parata tantis arva laboribus
iuvare possunt nec quod in arcula
 15stipatur auri. Prodigioribus
linquenda posteris propinquis
omnia sunt, avido aut tyranno