Jump to content

Pagina:Ariosto, Ludovico – Lirica, 1924 – BEIC 1740033.djvu/226

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
220
vii - lirica latina

talis Roma, diu casus ubi flevit iniquos,
optavitque dolens veterum decora alta Quiritum;
dum Vaticano flexisset lumina colli,
te vidit clari soboles, Lucretia, Borgae;
 85pulchro ore et pulchris aequantem moribus, aut quas
verax fama refert, aut quas sibi fabula finxit;
atque novo veteres solata est munere curas.
O septem colles, Tiberis pater, altaque prisci
imperii monimenta, grave» intendite luctus.
 90Nuper atestini fratres, proceresque propinqui,
herculeus iuvenis, patria quos misit ab urbe,
quod pulchri fuerat vobis impune tulere,
externoque decus vestrum iunxere marito.
Dure Hymen, Hymenaee piis invise latinis!

[ferrarienses]

      95Ut qui perpetuis viret hortus consitus umbris,
mobilibusque nitet per quadrua compita rivis,
laudetur licet idaeae sub sidere caprae,
seu cum Libra oritur, seu cum sata Sirius urit,
est tamen egelidos Tauro referente tepores,
 100gratior; erumpunt tum lento e vimine frondes,
tum pingunt variis decorantque coloribus herbas
liliaque, violaeque, rosaeque, brevesque hyacinthi;
sic quae regali fulsit Ferraria cultu
aedibus aut sacris, aut auctae molibus urbis,
 105aut mage privatis opibus luxuque decenti,
vel studiis primum ingenuis iuvenumque senumque,
nunc pulchra est, nunc grata magis cum, Borgia, tauro
vecta tuo referes auratis cornibus annum.
Vere novo insuetos summitlit terra colores,
no herculeique nitent nativis floribus horti;
arte tibi qua quisque valet blanditur honesta,
et nos, qui teneris musas veneramur ab annis,
alternis laetos numeris canimus Hymenaeos.
Blande Hymen, iucunde Hymen, ades, o Hymenaee.