CVm omnium ſcientiarũ baſis & fundamentum videatur memoria, ſine qua homo nihil ſapientię: nihil virtutis nihil deniqꝫ ſcientię, ſibi cõparare poteſt ad eam (totis vt aiũt pedibus ac manibus) aſſequendam eſt elaborãdum, quod per difficile videtur niſi ĩbecillitati naturę ſubtilis ars tua memorię antidotum exibeat, Compertum em̃ habes omnem diſci plinam memoria cõſtare, incaſſumqꝫ vnumquemqꝫ edoceri ſi quicquid audit preterfluat. Fœlix igitur is eſt cuius memoria ſit bone fidei que in promptu ſibi credita reddit/ ideo veteris teſtamenti authoritas hominem deo non abſimilem in tribus aiebat, videlicet in intellectu ſine errore, in voluntate ſine contrarietate, & in memoria ſine obliuiõe. Tibi igitur (vt peleus in machera) tuoqꝫ in literali theatro applaudere debes, qui tua ĩgenij ſubtilitate (immo diuinitate) artẽ memorie incuria temporum ſopitam e labyrintheę confuſionis faucibus eripuiſti eamqꝫ canonum & legũ inſtitutionibus cõprobatam reliquiſti, Feſtina igitur lente, eamqꝫ cũ blattis & tineis tixari ne ſmas queſo, ſecure profecto patere potes qd̓ longo temporis curriculo parturijſti, nihilqꝫ inde futurum video p̄terqͣꝫ docilem tibi iuuentutem demereberis, importuniſqꝫ amicoꝝ votis ſatiſfacies, quibus ſi nõ annuas q̇ꝫ̇diu viues male audies. Vale virtutis & ſcientie ſpecimen Toloſe e muſeo noſtro ciuili. 1523. 17. Kal̓. Octobr.
Sciſcebam a muſis quiſnam perfectior eſſet.
Ecce repentina Pallas ab arce canit.
Tu Leporem demens, videas qui mira recenſet.
Quem phętontei Cæſaris arma beant.
Iura Lepus queris, dij non tibi iura negabunt.
Non quot habet decius, ſed quot habere cupis.