triplicesAntiqua cõuiuioꝝ ſeries.menſas apponere ſolebant, & iacendo cenare veluti Turcę faciunt de quo canit Horatius.
Sæpe tribus lectis videas exnare quaternos
E quibus vnus auet quauis aſpergere cunctos:
Præter cum qui præbet aquam.
Et in his triclinijs carnibus abſtinebãt. C. ab exordio. xxxv diſtin. &. C. ante oĩa. eadem diſtin. Vſum tamen carnium in cõuiuijs (Plinij teſtimonio) volumine. vij. primus apponi iuſſit vel occidi. Hyperbius martis filius. Ioſephus tñ in primo antiquitarũ hebraico populo ſtatim poſt peccatũ Ade. eſum carnis a ſupremo rerum opifice cõceſſum aſſerit. Egyptij ſacerdotes cultui diuino inſeruientes. carnibus & vino abſtinebant. ouum quoqꝫ pro carnibus & lac vitabant: eorum alterum/ carnes liquidas, alterum ſanguinem eſſe colore mutato dicentes. Zenocrates philoſophus tria dumtaxat precepta apud cecropidas in templo eleuſine inſculpta ſcribit: venerandos deos, honorãdos parentes, carnibꝰ non veſcendum: noſtris tamen ſeculis eſt viuendum. non em̄ cibus in conuiuio ſed cibi auiditas nimia reprobatur.C.ſunt cibi. de conſe. diſtin. v. Laudãturqꝫ conuiuia dũmodo detractionibus & fabulis ſiculis gerris vanioribus abſtineatur.C. cõuiuia.&.C.ſequenti. xliiij. diſtin.Nimia cibi auiditas reprobatur. Conſtat autem conuiuium ex rebus quatuor que ſi deſint ſuis numeris non eſt abſolutum. ſi belli homũculi collecti ſint, ſi lectus locus. ſi tẽpus lectum. ſi apparatus nõ neglectus. Varro in ſatyris menippeis in libro qui inſcribitur neſcis quid veſper ſerus vehat, dicit conuiuarum numerum incipere oportere a gratiarũ numero, & procedi ad muſarum, noſtris tamen ſeculis arbitrio regimur.