propter occultã dictarum potentiarum operationem, & ſuo tum organorum diſiunctionẽ ac locationem ipſis ſępe vtimur promiſcue aut ęquiuoce. hæ enim ſolis nominibus differunt & non ſubſtantia.
Memoria. MEmoria eſt potentia reſeruatiua ſpecierũ ſiue intentionum nõ ſolum a ſenſu cõmuni receptarũ, quæ excolendo ſicut omnia alia augetur.l. Inter artifices. in glo. in verbo ingenij. de ſolu. ff. Hęc aũt ſe habet ad ęſtimatiuã ſicut imaginatiua ad ſenſum cõmunem. Auicẽna cerebrũ eſſe principium ſentiẽdi & mouendi aſſerit: temperatũqꝫ cauſam memorię afferre. Nã ex cerebro craſſo prouenit obliuio, debilitaturqꝫ memoria. Vnde fit, vt Philoſophi monumenta perhibent, iuuenes & ſenes eſſe malę memoriæ propter nimiũ in ipſis augmẽti & decremẽti motum. Sicut em̄ recordatio motus faciles exigit: ſic memoria quietem expoſtulat, & quieſcẽdo fit ſciens. Magni ſiquidẽ refert quali in corpore animi locati ſint, hoc proueniente ex qualitatũ diſproportione & nimia frigiditate & humiditate. vnde calidi & humidi facile cõprehendũt: ſed nõ diutius ſeruant. Rurſus aũt ſicci & frigidi tardius cõcipiunt: ſed firmiore cõplectuntur memoria. Multa em̄ ſunt quæ mẽtem facilitant multaqꝫ q̄ obtenebrant & cõfundũt. Nam mẽbrorum cõpagibus velut organis ad operationes exercẽdas mens vtitur: vnde fit vt corpore male ſano animꝰ hebeſcat & obtundatur. Ingenia nẽpe aeris qualitatẽ ſequũtur. Refert em̃ Cicero Thebanos ingenio fuiſſe pinguioreꝫ: ſed robuſtiores corpore. Athenienſes vero perſpicatiores & acutiores extitiſſe. Ideo quia craſſus aer Thebis: rarior autẽ & ſubtilis Athenis erat. Iſtud ſcite ꝓbatur in. c. Quia diuerſitatem corpoꝝ diuerſitas ſepe ſequit̉ animorum q̇ꝫ̇uis glo. al̓r exponat: de cõceſſ. preben. in ãtiq. Promptior contra, vegetior, acutior redditur cuius corpus bene cõpactũ eſt: quãobrem Thraces ob craſſum regionis acrem quem incolunt, obliuioſi, deſideꝫ, tardi, obtorpeſcentes nulliuſqꝫ memoriæ cenſentur eſſe. Satiricus patriam Veruecũ appellat cũ infit. Veruecũ in patria craſſoqꝫ ſub aere naſci. Quid tamẽ diſcriminis habet a reminiſcentia. quia memoria eſt continua con