Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/21

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Fo.8.
Liber. I.

ſus exteriores.Specierum ſeruatrix imaginatĩa Imaginatio vero reponit & retinet habet em̃ virtutem multiplicandi formas ſenſibiles. virtus vero cogitatiua/ ſiue imaginatiua/ ſine formatiua conuertitur ad formas ſunt in imaginatione: ad compondum vel reſoluendũ eas qm̃ eius poteſtatis iugo ſubijciuntur.

Caput Octauum.

Pottia eſtimatiua. POtentia eſtimatiua ſcd̓m Auicnam eſt vis ordinata in ſummo concauitatis medie cerebri ſenſibilium inttiones apprehendens: verbi ga lepus canem fugiens vel ouis lupum. nũq̇ꝫ̇ alias viſum dijudicat cũ agno eſſe habitandum: & elicit ſpeciem ſiue inttionem inimicitie. non poterat per ſenſum apprehendi. eſt autem virtus tranſcds quia apprehenſio ſua non eſt formarum ſenſibiliũ. & materialiũ: ſed immaterialiũ. bonitas em̃ & maleuolentia conueniens & inconueniens impendium & diſpendium in ſe non ſunt forme materiales. nec in ſenſu cadentes exteriori. tam ſunt accidtia ſenſibilium. quid diſcriminis habet ab imaginatiua: quia illa retinet ſpecies per ſenſum cõem receptas. hec vero elicit ex eis intentiões nature nõ ſenſatas. ſicut amicitie vel inimicitie ex quibus ſequũtur actiones proſecutiõis vel fuge: ne tamen doctrina velut quadã ſilentij vagina recõdatur eſtimationem vtilium & nociuo triplici modo contingere (Auicne veſtigia imitatus) autumo. Primus mod eſt ex cauſa materiali ſicut accidit in puero qui cum eleuatur vt reſideat ſe calutum eſtimat, ſtatim alicui adheret. preterea cõpertum habemus: cũ oculi lippitudine prurites ſunt purgandi: ſtatim ille conniuet anteq̇ꝫ̇ cognoſcat quid ſibi accidat ſic ĩductu quodã nature ouis lupum formidat: & animalia leonem: & aues accipitrem. Secundus modus eſt per experientiam ſicut accidit cum doloris rabies animal aliqd̓ inuaſit: vel mellitis voluptatibus in re aliqua abſorbetur:Induct nature d operetur. cuius forma deſcripta eſt in virtute formali ſiue imaginatione & intentiones vtilitatis & nocumenti deſcripte in memoria ſtatim apparuerint res in vtilitatis vel diſpendij eſtimation obrepticie occurret: hinc canis lapid/ vel fuſtem/ tãq̇ꝫ̇ nociua formidat & vacuis ſepiuſcule oſſib alicitur. Terti modus circa proprietatem cõiunctam & modum ſimilitudinis verſatur: veluti ſi res aliquam formã vnitam cum intentione