Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/26

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Artis Memoratiuę.

commodati. l. hereditatem. §. fi. ff. de. caſtr. peculio. Bar. in. l. prima. §. poſt ſuos. ff. de ſuis & legi. here. Que qui ſine labore multiplicare voluerit centum conficta aĩalia literarũ & alphabeti ordine exquiret: ac vnicuiqꝫ figure quinqꝫ maxima & difformia animalia accõmodabit: vel res aliquas aĩalibus cõmiſcere poterit vt diuerſitate ac firmius memorie impreſſa inhereant: quibus pro eo magnitudine plurimas ac diuerſas imaginũ ſedes, ſententia noſtra ſtatuere poterim.

Caput Decimũ de cõmticijs ſiue fictis locis.

NOnnihil opis cõmenticia etiam loca, afferte vſu cõpertum eſt: (veluti ſi celum vel plures fingas) ſi diſtincto ordine, ſedium ratione, excogitata erunt: ne fulgida ſplendeſcant. vel obſcura opacitate obtecta prorſus latitent: Ne igitur batillari videat hanc legem fitetur publicius. Mi ſerum enim eſt (vt infit Satyricus aquinas) aliene incũbere fame: furiqꝫ aliene laudis occultator cõparandus eſt l. hereditatũ. §. finali. ad. l. falci. ff. Iaſon diffuſe (ſuo ſeipſum fodiens gladio) in. §. fi. inſti. de actio

Caput Vndecimum.

LOca diſcuntur, Quintiliano referente, vt q̇ꝫ̇ maxime ſpatioſa, multa varietate ſignata: vt domum magnam & in multos diductam receſſus habeam. Dummodo receſſus & circuitus iſte confuſionem nõ pariat. Oĩs enim circuitus eſt vitãdus. l. dñs teſtõ.de cond. indeb. ff. cle. auditor. de reſcript. cũ vulga. In ea quicquid nobile eſt animo diligenter affigitur: vt ſine cunctatione ac mora partes eius os cogitatio percurrere poſſit. Et primus hic laboslabor eſt nõ hærere in occurſu: tũ quæ ſcripſerimus/ vel cogitatione complexi fuerimus: & alio ſigno quo mouemur notamus. vt ſi de nauigatione mentionem facere velimus, in loco ponetur anchora. ſi de curſu, lepus. ſi de militia telum. Hæc itaqꝫ ſenſum dirigunt moutqꝫ intellectum vt in rei notitiam deueuiatdeueniat. Hoc compoſito cum eſt repetenda memoria, incipimus a principio hæc loca recenſere: & quod cuiqꝫ attribuimus repoſcimus: & eorum imagine admonemur: quæ rei notitiam ſolo ediſcendi labore producit. Nam cũ in loca aliqua poſt tempus reuerſi ſumus, non ipſa tantũ agnoſcimus: ſed eo quę fecimus reminiſcimur: perſoneqꝫ ſubeunt: nonnunq̇ꝫ̇ iacite