Series locorum. IN hac arte locorum ſeries diligenter conſideranda eſt, ne plura aut minora in loco maiore q̇ꝫ̇ decem ponãtur. Talis enim locorum ſeries ſeruanda eſt, vt Ianua ſit primus locus camerę: paries vero dexter Ianuę vicinus qñ locũ maiorem ingredimur, ſit ſecundus: angulus primus, tertius locus: paries ſecundus, quartus locus: angulus ſecundꝰ, quintus locus: paries tertius, ſextus locus: angulus tertius, ſeptimus locus paries quartus, octauus locus: angulus quartus. nonus locus: paries quintus, decimus locus. & ſic dicẽdum eſt de omnibꝰ cameris. Precedenti autem figura cognita, poterimꝰ in omnium locorum notitiam deuenire.
UTendum eſt pro locis maioribus templis quadratis. Debemus igitur adire templa, monaſteria eo tẽpore quo nulli vel ſaltem pauci frequentant: & in eis diligẽter decem loca conſiderare: conſiderata in animo reuoluere: quibus reuolutis rariſſime in eadem templa progredi debemus: quia vt inquit Quintilianus, Aditus & reditus humanã mẽtem diſturbant, & cõfuſionem pariunt. Poſſumus tamen ꝓ quotidianis rebus reponendis vti eccleſijs: vt ſi Hiſtoriam, prædicationẽ, Apologum, vel fabulam memoria tenere velimus, diligenter hæc ſunt conſideranda, vt loca in domibus conſtituta plerũqꝫ repetantur. Nam repetitio multum opitulaminis memoriæ affert. Tum quæ ſcripſerimus vel cogitatione cõplexi fuerimus: & alio ſigno quo mouemur notabimus. Vnde ſi de bello loqui velimus, arma in loco domꝰ locanda ſunt. Si de furore, Erinnyn. Si de luxuria, Venerẽ figurabimus. Hæc em̃ ſenſum & memoriam dirigunt. Vtile tñ erit aliquas Regulas locorum manifeſtatiuas enũciare.
Nomina. SI propria aliquorum nomina in memoriã reuocare velimus, id apte & cõmode per amicorum nomina fiet, ꝙ agant id quod ab eis fere ſemper fieri ſolet. Si aũt nõ cognoſcitur amicus illud nomen habẽs, veluti Melchiſedech, Zorobabel, tunc locabis in loco nomen conforme illi. Idẽ poteſt dici in nominibus animaliũ, vt eſt equus, bos, & aſinus: vt in primo loco ponat̉ equus: in ſecundo bos: in tertio aſi