Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Fo.12.
Liber. II.

nus. Idem in rebus aĩa cartibus dici poteſt, vt eſt liber, cappa, veſtis. Sed in hac arte ſummopere cauendum eſt ne res inanimata ſimpliciter in loco locetur: quia reſumendo in errorem incidere poſſes: eo nulla eſt in his potentia motiua, quæ memoriã excitat. Geſtus em̃ imaginis poſitæ memoriã cõmouet: qui in talibus naturaliter nõ reperitur. Igi in loco talis imago locanda eſt quæ ſe moueat: ſi tamen non põt, ab alio excite: vt ex motu altero memoria cõmoueatur. Sed inſtabit iuuenis acutiſſimi ingenij. Formica in loco poſita ſe mouet/ nõ tamen propter ſui paruitat memoriam cõmouebit. Similiter granũ piperis. Hoc fateor ſi formica ſola collocetur: ſed multitudinem formicarum aſcdentium arborem & deſcdtiũ in loco ponã. Id argumtũ de pulice moueri põt ſed amicũ ſub femore nutricis pulic capient locabo.

Secunda Regula.

QVotieſcunqꝫ vocalis eſt in medio ſyllabæ trium literarum, accipitur imago vltime literæ, mobili ſe mouente: cuius principium ſit ſimile duabus literis pręcedentibus. Si autem vocalis ſit in fine, vt in ſyllaba bra, tunc in loco imaginem primę literæ pono: & rem mobil ſeu mouentem: cuius principium ſit ſimile duabus ſequentibus. Si ergo Benedictum cũ rapis vel ranis in loco poſuero dabit ſyllabã bra: ſi Thomam, ſyllabã tra. Copla ergo rerum inceptarum, vt ſyllabæ, ſi in prõptu habeatur, non paruam vtilitatem eſt allatura. Sed ſi vocalis eſt in principio am faciens vt in hoc verbo amo, tũc ſemper imago primæ literæ collocãda eſt in loco: & res principiũ habens ſimile ſequenti ſyllabæ. Si ergo Antonius voluat molem, hoc verbũ amo poſitum legem: ſi Euſebius, verbum emo. Eſt tamen ſciendum non poſſumus commode dictionem trium aut quatuor ſyllabarũ collocare: quia fruſtra fit per plura quod poteſt fieri per pauciora. Sufficit em̃ primam & ſecũdam ſyllabam poſuiſſe. Dictionem duarum ſyllabarum poſſumus totam collocare veluti pater. Ponam in loco rem vel hoĩem pro imagine ſyllabę pa, vt Paulum & ſyllaba ter. cum ergo vocalis ſit in medio Raymundũ accipiam etiam in manu ſyllabam habent. Cõcludendum eſt igitur imagines Alphabeticæ ſimul iũctæ & copia rerum inceptarum vt ſyllabæ in artificiali memoria