Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/39

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Fo.17.
Liber. III.

ſaris dictatoris Venerem victricem. Si Põpeij. Hercul inuictum. Si Romano, aquilam effingemus:Aquila. eis pro inſigni: Ioui qui Romani generis auctor extitit: ſacra ſit. Viſo em̃ aquilæ augurio Iuppiter ad bellũ contra Saturnũ egreſſus felici potitus eſt victoria. Seu quia aquila auiũ regina dominatrix eſt. Conſtat aũt Romanos rerum olim potitos fuiſſe: vniuerſoqꝫ orbi imperaſſe. vt canit Vergilius. Romanos rerum dominos. Si cõſulum/ faſces & ſecures: hæc em̃ erant Romanorũ conſulũ inſignia a Romulo vrbis conditore ob biſſenos vultures: (viſo quorũ augurio victor fact eſt:) inſtituta. Qulibet itaqꝫ cõſul duodeci lictores cũ ſecuribus: alligatiſqꝫ virgarum faſciculis prebãt. vt quod mutari & in viam reduci facile poterat. virgis corrigerent: qd̓ vero emdabile non erat. ſecures abſcinderent. Exactis aũt regib. Valerius Publicola. Tarquinij Collatini Iunij Bruti colleg{{ę}} expulſi (Tarquinorũ enim nom Romanis maxime inuiſum erat) in cõſulatu ſucceſſor faſces ſecuribus dempſit: ſtatuitqꝫ conſules extra vrb ſecuribus vti, intus vero faſcibus tm̃ ornari.Artificia. Vel ſi artificiorum & quorũcunqꝫ operum memoriã habere velimus, per eo effectus & inſtrumta: vt faber per malleum: ſutor per acum ſignificabitur. Sua em̃ cuiuſqꝫ artis arma/ & inſtrumta/ officia/ auctores diſtinguere poterunt: vt pila Romanos/ ſariſſa: Macedones/ pelta Hyberos. Sic etiam cuiuſqꝫ officine arma ſuos opifices oſtendent. vt mola ſubuncula. onoforum. olera. raſti. & his ſimilia ſunt. Ead actu excogitabimus longeqꝫ melius motu parte corporis indagare poterim. Singulas em̃ partes numinibus dedicarũt pedum articulos ſaltu & velocitati: genua miſericordie: digitos pectine iunctos dolori: caput impoſitũ vel reiectum in pectus conceſſioni: in ceruic verſum negationi: in humerũ deiectum hippocriſi: terga fuge: quies & ocio nates: capilli diuitijs: vngues crudelitati: dtes diſcordie: digitos minerue: frontem ſuperbie: aures memorie dedicarunt. Oppoſitũ etiã ſepenumero ad memoriam reficiendam ſpectat: vt teſtudo pro velocitate egrotum & valitudinarium pro bene ſano & plurima que per ironiam proferuntur.

Quinta Regula.
E