Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/52

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Artis Memoratiuę.


Somniorũ cauſæ.NAturalis phĩa quaſdam cauſas ſomniorũ enumerat, a Gregorio in ſex genera redactę, ſunt ventris plenitudo vel inanitas, illuſio, cogitatio & illuſio, reuelatio, cogitatio & reuelatio. Prima duo experientia ex naturalib nota relinquit. Sequentia poetarum teſtimonijs confirmãtur. Oĩm equidem ſomnio cauſa ſi r attentius conſiderare velimus, vel intrinſeca vel extrinſeca eſt. ſepius em̃ vigilanti: mens cogitauerat anxie, ſopitis ſenſibus recogitat: & quod optat ſperatqꝫ vigilans, in ſomnijs videre ſolet. Hinc de ĩimicis nr̄is de quibus magis ſolliciti ſumus, multa ſomnia preuidemus. Interdum aĩa quieta dubietatis ſolutionem offendit. Corporis etiã diuerſa habitudo varias ſomniorum cauſas adminiſtrat. Hinc melãcholici res obſcœnas, formas horribiles & teterrimas dęmonũ ſpecies ſe vidiſſe atteſtan: maxime aũt dum hic humor per medicinas aliquas aut balnea motus fuerit. Sic cholerici de igne, bellis, cęde hoĩm & ſimilia ſomniant. Phlegmatici ſe in aquis vel niue conſiſtere: vel mel comedere, ſi phlegma dulce ad palatum linguæ diſtillauerit. Ex ſanguinis autem abundantia incubos ſomniam: Ideo his a carnibus, ouis, vino, & cęteris multum ſanguinem generant, abſtinendum eſſe perſuadent. Interdum neceſſitas vires naturales exequi corporis ſui curas coarctat: Ideo famelicus comedit: ſitibũdus fontibus labra admous ſatiari nequit. Quandoqꝫ ad membro paſſiones cõformes imagines formantur. Sic pueri dum vrinã emittũt: ſe in horto vel loco amœno vigilantes hęc operari exiſtimãt.

CapusCaput Quintum.

Vigilia. VIgilia, vt inquit Auicna, eſt diſpoſitio in qua aĩa ſenſibus imperat & virtutibus exteriorib: & mouet voluntarie ad operãdum. Vel ṕm Ariſtotelem, eſt ſolutio & remiſſio ſenſus. Hæc vt ex veterũ monumentis cõſtat, memoriam coadiuuat/ auget/ cõfirmat/ vt philoſophi teſtimonium probat qui/ cum ſe ad quietem cõponeret, æneam manu pilã ſumebat: quę in ſubiectũ vas æneum decidens eum dormitem & ſopore victum ad ſua ſtudia tinnitu excitaret. Alexander Philippi fili lecto ſtratus ænea cõcha ſuppoſita brachio extra cubile protento pilam tenebat argenteã: vt cum neruo tum rigorem ſopor laxaſſet/ decidentis pilę tinnitus ſomnũ