ſero conſurget: phrygum more.
Crapula.CRapula eſt immoderata cibi auiditas: vel inordinatus appetitus cibi vel potus. Quæ inter cætera nocumenta obliuionem & mentis priuationem parit. Hac acies ingenij prorſus retundit̉ ingens lumini caligo offunditur: morbi/ egritudines/ & moleſtiæ generantur: intellectus & memoriæ ſplẽdor vehemẽter obtenebratur/ inficitur/ fœdat̉. Adoleſcẽtiam ſordida quadam illuuie. & aſpergine turpi polluit. contaminat. Auidiſſimos comedones & ventricolas: ꝗ vna comedũt patrimonia menſa. Satyricus taxat.
Quis enim deficiente crumena
Et creſcente gula: manet exitus: ære paterno
Et rebus merſis in ventrem, fœnoris atqꝫ
Argenti grauis & pecorum agrorumqꝫ capacem⹌
Vnde exclamat Hippocrates. viuendum eſſe temperate. Nã eos homines qui ventri ac gulę ſtudent: nunq̇ꝫ̇ bene valere. neqꝫ longeuos eſſe poſſe ait: eorũqꝫ aĩas nimio ſanguine nimiaqꝫ ſagina ita eſſe impeditas/ ac ſi luto forent obuolutę. & idcirco nihil tenue nihilqꝫ cœleſte meditari poſſe. ſed dumtaxat de patinis & fœda vẽtris ingluuie. Vn̄ Satyricus.
Multos ſępe vides: quos ſæpe eluſus ad ipſum
Creditor introitum ſolet expectare macelli:
Et quibus in ſolo viuendi cauſa palato eſt.
Interea guſtus elementa per omnia quærunt.
Nunq̇ꝫ̇ animo precijs obſtantibus: interius ſi
Attendas magis illa iuuant quæ pluris emuntur.
Hieronymꝰ. O miſerabiles quorũ palatum non niſi ad precioſos cibos excitatur. Quocirca Mercurius Trimegitꝰ in libro de poteſtate Dei: gulam hiſce verbis deteſtatur Fugiẽdum in primis hoc malũ eſt ventris huius malorum oĩm fomes. Hĩc Tyaneus Pythagoricus phũs. vt inquit Philoſtratus, a carnium eſu cœpit abſtinere: ꝙ carniũ comeſtio cũ impura eſſet: tum mentis aciem perſpectumqꝫ hebetaret. Terreſtribus vero fructibus & holeribus veſcebat̉. pura eſſe dicẽs, quæcunqꝫ a terra darẽtur hominibus. Vinum aũt purũ aptam potionem eſſe prædicabat: verũtamen bono ſtatui mentis aduerſari: ꝙ eius ſublimen diuinãqꝫ partem aliqn̄ peruer