Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/61

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Fo.28.
Liber. IIII.

adulteram necato. Pytacus Mytilęneus ebrios cum peccarent: duplici incõmodo afficidos per leges ſtatuit: vt temulentiam cauerent. Temperantia em̃ ſenſuũ acumen operatur egritudin fugat ſicut moderata refectio: ſufficientia quippe cum nutrimento & ſoſpitatem ſimul creat/ & voluptatem/ abundantia vero morbũ facit & moleſtias ingerit & egritudines generat. C. nihil em̃ de cõſecra. diſtin. v. Marcus Apitius altiſſimus nepotum oĩm gurges multas myriadas luxu auidiſſime cõſumpſit.Crapulenti Accuſatur a Cicerone Marcus Antonius. in ſenatu fœda ciborũ ingluuie turp ſit frequenter paſſus orexim. Veteres vt orexim excitarent, affatim bibere ſolebant: deinde euomere. Vnde Martialis in Gaurũ. “Quod vomis Antoni. qd̓ luxuriaris Apici.” Scribit Cato: pinquos fœminis oſculũ dare ſolitos vt an temetũ olerent experirentur: vxoremqꝫ priam ab Egnatio quodã Romano vinũ dolio bibiſſet interemptã fuiſſe: eumqꝫ cędis a Romulo abſolutũ. Fabius in annalibus ſcripſit matronã a ſuis inedia mori coactã loculos in quibus erant claues cellę vinarię reſignaſſet. Viuebãtqꝫ ea tpeſtate mulieres abſtemię. & viri abſtemij.Mos antiquus. Vn̄ rogatus Anacharſis Scytha quo pacto quis abſtemius fieret/ ſi ebriorum inquit motus & animi furorem ante oculos ponat. Et vtinam contigiſſet Clytoriũ lacũ Rhegini mõtorij nas abluere terras. De quo canit Ouidius.

Clytorio quicunqꝫ ſitim de fonte leuabit.
Vina fugit gaudetqꝫ meris abſtemius vndis.

Tediũ vini generat.Plato cum in Siciliã nauigaſſet. fuſiorem Syracuſarũ menſarum apparatum luxũ & lautitiam oſus ſe monſtrũ in Sicilia vidiſſe ad ſocios ſcripſit:Plato hominem bis comedt mõſtrum vocabat. hoĩem bis in die comedentem & ſaturum fieri viderat. Complures olim parſimonia claruerunt: inter quos Anacharſis phũs annumerandus eſt: qui potu ſola aqua legi vſus: & adeo om intemperãtiã exhorruiſſe: vt ſtatuas emeruerit. Vnde Iuuenalis alluds. “Quid facis in parua ſublimia carmina cella.Phõrum ſimonia. Vt dignus venias hederis & imagine macra Similiter Timotheus cũ apud Platon cœnauiſſet/ eoqꝫ cõuiuio parſimonia philoſophica delectatus eſſet: occurrenti poſtridię Platoni inquit: væ cœnæ nõ ſolum in præeſentiarũ/ ſed etiã poſtero die iucundę ſunt ſanitatemqꝫ nõ mediocrem nobis afferũt. Nam vt Galenus ait.