Jump to content

Pagina:Ars Memorativa (Leporeus).djvu/9

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Fo.2.

eijs oration dotare. Ideo in tuarũ laudum cãpo cõdescendere vtile eſſe exiſtimavi. Sed vndenã potiſſimum sumam exordium, neſcius ingemiſco nostreqꝫ minerue virtus gentumis viribus deſtituetur: nam ſi illa ſcriptis redegero in re omnes demirantur blãdiri dicar, sin tacuero inuidere. Malu in aculationis nota falſo inuri q̇ꝫ̇ liuoris macula quouismodo respergi. Ancipitem e cutum vtcūq̃ cadet experiar: Tholo ſana igitur curia (ne caducũ parietem inclinaret) te in equiſſmũ preſide bene cõsulta excepit (Scĩa virtute & moribu ad amussim in litterali certamine pſatis) in quo nõ paruam tibi & posteris laud comparaſti. Gloriari fecto debes equissime preſul: ac ſi argiuuum abstulisses clypeum tum ob virtutum tuarũ inſignia: tum ob memorie tenacitat. De te igitur dicere possum vt Cato maior de Scipione minori ſoli sensus ineſt: vmbris par cetera turbo. Ex aliis tamen augurari nolo eruditiorum enim (vt inſit Democritus) cenſura vix haberi potest. Phebus fecto lum suum inclinarit si collata in me beneficia recscere vellem, pro quibus si vitam pro dignitate tua profunderem, non viderer partem meritorum assequutus: sed ne in immenſum nostra creſcat oratio laconum breuitate utentes coronidem adijcimus tenuesqqꝫ ingenioli noſtri primitias nomini tuo nũcupatas defecato excipias animo impenſiſſime efflagitamus.

Vale Eximiũ literatũ decus & virtutũ ſpecim.
Toloſe. 1523. 17. Kal. Octob.

Stephani Fustalliter Matisconen. Ad egregium
civilis arenae pugilem. D. Guilielmũ Leporeum

Epigramma.

Si quis inauditas optet cunctarier artes.
   Emunctum Leporis mente revoluat opus.
Laurigeras ſtudio vincit florente ſorores:
   Caſtalius rorat mollia labra liquor.
Non ignaua ſuam corrumpunt ocia mentem:
   Caſta nec Idalius viſcera ledit amor.
Hunc decorat virtus: decorant ciuilia iura:
   Et ſi fas liceat dicere rarus homo eſt.

A ij