Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/100

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
62
Athanasii Kircheri

Cap. VI.Sect. II.pedum, et quatuor latitudinis ; quæ primò arundinibus, deinde magnis laminis plumbeis integebantur, ne humiditate terræ damnum paterentur, et plana, et substructiones; quæ deinde per canales oblongos, et plumbeos ad extra evolveretur.

InHortorum deliciæ arborumque insertio in supremo domûs tecto. superiori verò plano, dicta jam arte cooperto, optima, et feracissima terra aggerebatur, tantæ altitudinis, ut et arbores radices suas commodè et sine impedimento distendere possent. Strabonis mira descriptio.Strabo hujusmodi Hortos describit hoc pacto: Cùm viderent artifices, arbores, quas supra ultimum planum plantare volebant, sufficientem terram habere non posse, omnes substructionum columnas, quos ipse talos vocat, intùs datâ operâ vacuas reliquisse, terrestrique glebâ replevisse, eo fine, ut arborum supra plantatarum radices hisce columnis ad quadrati prismatis formam constructis, sese paulatim insinuatæ, firmam consistentiam consequerentur. Addit Diodorus ad irrigandum Hortum, aquam ex Euphrate flumine per occultos canales derivatam fuisse, quod quidem artificium aliud esse non potuit, nisi illud, quo per antlias rotæ benefici , aquam in turris appositæ altitudinem elevarent, et hinc per syphones in varios usus eandem distribuerent. Vide figuram.

Porrò primum planum infimum ita constitutum erat, ut per scalas ascensus daretur ad secundum, et hinc aliæ scalæ ad tertium, et tandem ad supremum, tametsi verò harum scalarum nulla apud Diodorum mentio fiat, hâc tamen industriâ scalas constitutas, vel ipsius architectonicæ regulæ nobis, fieri debuisse dictant. Fenestræ litera R. notatæ, tot erant aperturæ, per quas ad singulas areas prospectus concederetur. Atque hæc est sumptuosa illa Hortorum pensilium structura, quam non exiguo studio ex Diodori descriptione, in hac præsenti delineatione, oculis curiosi lectoris exponendam rati sumus: Has auctorum veterani lectiones, cum singulari adhibito studio paulo exactiùs ponderavissem inveni multa veritati non consentanea neque concipi posse totius structuræ symmetriam, nisi alio modo disponeretur moles tanta camerarum, arcuum, peridromidum, aularum, hortorum, fontiumque varietate, ad omnes opticarum projectionum leges expressa oculis exponeretur curiosi lectoris, quod in hac præsenti schemate præstitimus in quo præter projectionem opticam, eadem fere hic spectantur, quæ in præcedenti schemate.

Non destitit hîc in Semiramide magnæ mentis ambitiosa gloria; siquidem præter alias urbes, quas ad nobiliora Asiæ flumina, veluti emporia quædam ad mercaturam exercendam condidit. Præterea ex Armeniæ montibus, inquit Diodorus, lapidem exscindi jussit, longitudine 150 pedum, latitudine verò spissitudineque 24. hunc magnâ curruum multitudine ad flumen delatum, navique impositum, Babylonem detulit, inque platea insigniori erexit. Res mirabilis spectantibus, quem à forma obeliscum vocant; inter septem miracula mundi annumeratur, fuitque hic primus in orbe obeliscus, qui et postmodum Ægyptiorum Regibus, Chusi filiis, erigendorum obeliscorum originem dedit, de quibus vide Obeliscus à Semiramide in Babylone erectus omnium qui unquam facti sunt maximus.Obeliscum Pamphilium, et Tomum iv Oedipi, et in sequentibus. Longitudo hujus lapidis ex uno saxo in obeliscum efformati, fuit, uti ex Diodoro paulò antè allegato constat, 150 pedum, 24 latitudinis, qui in palmos resoluti dant altitudinem 225 palmorum, latitudinem 36 palmorum; quæ quidem vasta moles multis parasangis superat omnes obeliscos, qui unquam in Ægypto, et postea Romam translati, erectique fuerunt. Certe obeliscus Thebanus, quem hodie ante ecclesiam Sancti Joannis Lateranensis erectum videmus, o-
omium