Jump to content

Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/148

E Wikisource
Haec pagina emendata est
98
Athanasii Kircheri

Cap. XI.Sect. III.peratorum. Dixeruntque mihi fabricam hanc esse celebrem, tam in historiis, quàm in geographiis Persicis, quas aliquando conabor adspisci et intelligere. Ex quibus manifestò colligitur, ibi fuisse civitatem Ctesiphontem, frequentem in historiis de bellis Imperatorum nostrorum cum Persis, vel cum Parthis. Ego verò amplius addo, quod consequenter ibi etiam fuerit Seleucia, quia Strabo disertè dicit, Ctesiphontem non fuisse nisi suburbium Seleuciæ, fabricatum è Regibus Parthicis, ne huic civitati com numerosa sua familia graves essent, et cum agminibus Scythicis, quæ secum ducebant, cum eò in hyberna tenderent, quia regio illa calida est, quemadmodum æstatem transegerant vel in Hyrcania, vel in Ecbatana, sed Ctesiphontem tandem ob frequentem sedem familia illorum, ipsam crevisse in insignem civitatem. Quod si verum sit, utique et Seleucia et Ctesiphon sitæ fuerint in eodem loco, quam propterea Arabes rectissimè appellaverint Medain, id est, Dipolim, ex utraque quasi unam facientes civitatem. Agathias etiam, ubi agit de magno illo Cosroë, ex desperatione propter cladem sui exercitûs ibi acceptam, morbo occupato, illuc moribundum eundem manibus fuisse deportatum ait, adeoque et hinc liquet eum utramque civitatem, Seleuciam et Ctesiphontem in unam confundere.“ Strabo tamen lib. xvi. valde congruit obsertioni Petri de Valle. Sic enim dicit citato loco: πάλαι μὲν οὖν ἡ βαβυλὼν ἦν μητρόπολις τῆς ἁσσυρίας, νῦν δὲ σελεύκεια ἡ ἐπὶ τῶι τίγρει λεγομένη· πλησίον δ᾽ ἐστὶ κώμη κτησιφῶν λεγομένη μεγάλη· ταύτην δ᾽ ἐποιοῦντο χειμάδιον οἱ τῶν παρθυαίων βασιλεῖς, φειδόμενοι τῶν σελευκέων, ἵνα μὴ κατασταθμεύοιντο ὑπὸ τοῦ σκυθικοῦ φύλου καὶ στρατιωτικοῦ. Pergit: Hic pagus urbis potentia et magnitudine est, cùm Parthorum multitudinem et apparatum omnem recipiat, quinimo et necessaria ad vivendum illis suppeditet. Ibi Parthorum Reges in hyeme propter aëris temperiem degere solebant: æstate verò in Hircania et Hebatanis, (quæ hodie Tauris dicitur) propter antiquam loci adhuc durantem famam. Hæc ad Vallæi observationem confirmandam jungenda censui. Pergit porro Petrus à Valle.
  Nel martirologio Romano ancora à 21 di Aprile si fa memoria di un Santo Simeone, che fù Vescouo de amendue queste città Seleucia e Tesifonte insieme, onde il medefimo si viene a confermare. Medain poi degli Arabi in una Geografia Persiana, che è stimata fra di loro, et è di buon autore, per quanto intendo, viene à punto interpretata Tesifonte, perduto gia forse affatto, col crescimento di Tesifonte, e ’l nome et ogni memoria di Seleucia. E perche di queste due città tanto vicine, che facevano un sol corpo, Seleucia si attribuisce alla Mesopotamia, come nel Epitome Geografica anche è notato, m’imagino però, che stesse nella sponda destra, e più Occidentale del Tigre, e Tesifonte all'incontro nella sinistra all’Oriente, dove è l’Aiuan Kefra, la quale ai Re Parthi, che di là venivano, senza dubbio era la più commoda. Tutte queste cose sono andato io raccogliendo, e confrontando dalla veduta de i luoghi, da quello che hò inteso esserne scritto ne’ libri buoni de’ Mahomettani habitatori hoggidi del paese, e dalle note, che ho appresso di me di qualche cosa già da me letta, se confrontino poi con tutte le altre historie nostre, mi rimetto a chiarirlo meglio con più commodità, dove haurò libri, che quì non ne hò, nè la memoria de’ già letti mi serve più che tanto, e per hora mi contentarò di referir solo quel che vidi. Id est:
  „In Martyrologio Romano etiam die 21 Aprilis, celebratur memoria sancti cujusdam Simeonis, qui utriusque civitatis Seleuciæ et Ctesiphontis simul episcopus fuit, unde idem confirmatur.

Deinde