Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/16

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Dedicatio.
sané sine erudire voluisti; nisi ut introspectis rerumpublicarum archivis, penetratisque regnorum arcanis, imperii habenas moderaturus, quid imitandum, quid fugiendum, horum exemplo memoriaque pervideres: atque adeò variis humanarum fortium casibus causisque tam ridentis, quàm sævientis fortunæ attentè ponderatis, cautior instructiorque evadens, ex preclarè utiliterque veterum gestis quà sacris, quà profanis, ad persimilium exercitationem facinorum caperes documenta. Quàm multa hîc mihi superessent dicenda de admirandis animi dotibus atque præsidiis, quorum adminiculo ad orbis molem sine defatigatione sustentandam corroboraris; sed utut dixero quamplurima, plura tamen supererunt potiùs venerabunda admiratione suspicienda, premendaque silentio; quàm ut ego virtutum sua sat luce patentium amplitudinem jejunæ orationis angustiis comprehendere me polle confidam. Tacebo hîc insignem veluti ab ipsomet tibi Mercurio infusam eloquentiæ ubertatem; concessam ab Apolline Mathematices universæ, atque Harmonicæ absolutissimam, cum Ethicæ animorum moderatricis disciplina conjunctam, facultatem; omnemque totius sapientiæ apparatum, quo pectus tuum, Magne Cæsar, à Pallade ipsa sufficienter obarmatum orbis universus suspicit atque veneratur. Non tamen tacendum hîc mihi videtur illud incredibile literarum patrocinium amorque benignissimus, quo musas omnes complexus intimis visceribus, hoc etiam addidisti non ita pridem, tam in laudes tuas magnificum, quàm in publici boni cumulum, munus singulare; quod, qui nihil adeò Cæsareo muneri necessarium esse, quàm peregrinarum linguarum studium peritiamque noras; qua uti tu mirificè instructus, ita et in alios ingentis animi tui divitias transfusurus, in Viennensi tua metropoli orientalium idiomatum athenæum raro exemplo et indubio Dei instinctu fundaveris; ut vel sic orientale imperium occidentali, reciproco linguarum commercio, magno utique reip. Christianæ emolumento, cum augustissimi nominis tui gloria immortali, junctum confœderares. Sed nolo temerarius et injuriosus in operum tantorum magnitudinem, quæ o-
mnem