Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/174

E Wikisource
Haec pagina emendata est
120
Athanasii Kircheri

C. XVI.Sect. III.est mortuo patre Belo in Babylone, ipse subactis Assyris, transtulerit ibi sedem regni sui, in civitate à se ædificata, ac denominata Ninive. Cur Ninus fuerit dictus Assur.Dicitur autem Ninus Assur, vel quia, sicuti dictum est de patre suo, qui Nembrod et Belus appellabatur, ipse quoque erat binominis, ut videntur sensisse B. Hieronymus, et S. Cyrillus super loco Genes. citato; vel quia post devictos Assyrios, Assur nuncupari voluit, quemadmodum Scipio subactis Afris, Africanus dici cœpit; vel denique, quia constat Scripturam Sacram appellatione Assur, significare consuevisse Regem Assyriorum, quocunque alio nomine is vocetur. Ita legimus in Psal. lxxxii. vers. 9. Etenim Assur venit cum illis. Et Esaiæ cap x. vers. 5. Assur virga furoris mei et Oseæ cap. v. vers. 13. Et abiit Ephraim ad Assur, hoc est, ut peteret auxilium à Rege Assyriorum, et alibi non semel. Atque hoc pacto potest intelligi, quod dictum est. De terra illa egressus est Assur, qui ædificavit Ninivem, id est ille Rex Assyriorum, qui condidit Ninivem, ut qui proprio nomine vocabatur Ninus. Quamvis etiam non incongruè dici possit, Assur filium Sem ob impiam progeniem Chami, et tyrannidem Nembrod, discessisse ex terra Sennaar, ubi tunc omnes filii Noë congregati erant, et in Mesopotamiæ vicina regione ad flumen Euphratem, velut aliqui volunt verius ad Tigrim, tum amœnitate, tum ubertate loci invitatum, civitatem qualemcunque tandem ædificasse; quam post multos annos Ninus post mortem patris Nembrod, veluti ab Assur filio Sem, aliis coloniis instituendis occupato, derelictam, subjugata sibi Assyria, in amplissimam formam et magnificentissimam redactam, sedem imperii sui constituerit, ab so Assur, id est Assyriorum Rex et Imperator nominatus.
  Arphaxad tertius filius Semi.Tertius filius Semi fuit Arphaxad, à Sem duobus post diluvium annis genitus, à quo Josephus et B. Hieronymus, ille in Antiquitatibus, hic in Hebraicis locis, asserunt prodiisse Chaldæos. Quod si verum est, oportet olim Chaldæam fuisse distinctam à Babylonia, quam diximus obtigisse filiis Nembrod, posterioribus autem temporibus Babyloniam in Chaldæa extitisse perhibent. Ab Arphaxad Sufiani descendunt.Torniellus et Pererius putant de Arphaxad descendisse eos, qui postea Sufis dicti sunt: unde Sufiana Provincia nomen accepit, quæ inter Chaldæam et Persidem posita dicitur. Quinam verò de Cainan filio Arphaxad, et de Sale filio Cainan, populi prodierint, ignotum est. De Heber autem filio Sale descendisse Hebræos per lineam Phaleg, satis apertè colligitur ex Gen. cap. xi. vers. 17. usque ad finem capitis. Et infra probabimus ipsos Hebræos ab ipso Heber fuisse denominatos. Porrò Hebræos usque ad Abrahami tempora habitasse in Chaldea, colligi potest ex Genes. cap. xv. vers. 7. et clarius habetur Judit cap. v. vers. 6. et 7. Et præterea certum est, quod Thare, qui fuit quintus de posteris dicti Heber, venit cum filio suo Abrahamo et Loth filio alterius filii sui Aran in Mesopotamiæ urbem nomine Haran, sive Charam, Gen. cap. xii. vers. 5. Ubi non multò post venit etiam Nachor, alter Abrahæ frater, à quo postea denominata est illa urbs Nachor, ad quam deinde post multos annos Abraham misit servum suum, ut ibi acciperet uxorem filio suo Isaac, quemadmodum patet legenti Populi qui ex Abahæ semine prodierunt.cap. Genes. xxiv et xxix. Ibidem namque ipse Nachor genuerat de Melcha uxore sua octo filios, et de Roma concubina sua quatuor, quorum nomina recensentur Genes. cap. xxi. vers. 20. Inter quos nominatur Camuel pater Syrorum. Unde apparet filios Nachor habitatoribus replevisse non solùm partem Mesopotamiæ, sed etiam Syriæ. Abraham autem de dicta urbe Haran, cum Loth nepote suo, venit habitavitque in terra Cha-

naan