Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/23

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
Fol. 3

Athanasii Kircheri è Soc. Jesu

TURRIS BABEL,

liber primus

Continens

Res gestas post diluvium ad Turris
usque ædificationem.

præfatio

AD

LECTOREM BENEVOLUM

POst Arcæ Noëmicæ, et luctuosam Cataclysmi historiam modò ordine Moses Dei famulus primò enarrat Mortalium per tres filios Noë, Sem, Cham, et Japhet, centum annorum spatio peractam multiplicationem; excipit hanc Civitatis Turrisque omnibus seculis memorabilis fabrica, quam sequitur vindicante se Deo Opt. Max. de indomita filiorum hominum superbia et contumacia, linguarum confusio, et gentium transmigrationis exordium: quæ cuncta Moses Genescos cap. xi. etsi quàm brevissimè, quàm distinctissima tamen, et exacta rerum, quæ in hoc arduo negotio, temporum successu acciderunt, enarratione complexus per quinque circumstantias pulchrè sané exposuit; quarum Prima est, quinam videlicet primævi isti Mortalium fuerint, qui tum temporis in mundo vixerint, quid egerint; et quidnam eos ad transmigrationem ordiendam permoverit? Secunda, quis finis in eorum transmigratione ad insanæ molis Turrim erigendam impulerit? Tertia, ad quodnam altitudini spatium ex eorum consilo Turris extendere debebat? Quarta quem finem scopumque in tanta molis ædificio sibi præfixum habuerint? Quinta denique, quomodo ab opere, temerario ausu incepto, ex Divini Numinis displicentia, et punitione ulterius prosequendo ex confusione linguarum destiterint; quomodo verò linguarum confusione perplexi, tandem transmigrationem in omnes mundi regione, orditi fuerint? Quæ omnia quàm fusissime in hujus operis contextu demonstrabuntur. Divina bonitas adsit ausibus nostris, ut assumptum thema ad unicam ejus gloriam desiderata felicitate prosequamur.

LIBER
A 2