Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est
18
Athanasii Kircheri

C. VII. attollatur. Quæ omnia sibi explorata, cunctantiùs tamen Herodotus memoranda censuitUbertas et felicitas terræ Sennaar quæ Babel dicitur., veluti parum credibilia iis, qui ea non viderint, talia panderentur; palmis vescuntur, ex quibus mel et vinum conficiunt. Testantur et hæc omnes, qui hanc regionem hisce temporibus lustraverunt, uti Petrus de Valle in suis itinerariis; qui et ait, nullam penè regionem comparari posse cum amœnitate hujus loci, quam antiqui Babyloniam, Persæ et Turcæ hodie Bagaded dicunt, ob maximorum fluminum Tygris et Euphratis aliorumque innumerorum rivorum, quibus Terra continuè irrigatur, confluxum, tanto cum rerum proventu, ut alibi nullum ei similem se reperisse dicat. Palmarum primò ingens multitudo, nobilioris notæ dactylos profert, in tanta affluentia, ut non dicam homines, sed et animalia, queis sustententur, quàm copiosissima pascua inveniant: tritici, hordei, avena, milii, et sesami tanta abundantia cernitur, ut sine admiratione adspici non possit; olivis abundant, magnamque nobilioris notæ copiam conferunt; præterquam quòd ex palmis quoque et sesamo olei non exiguam quantitatem extrahant; sunt et ibi optima pascua, in quibus innumerabiles greges, et armenta ad lactis, butyri, et optima carnis usum enutriuntur; ut proinde speciem quandam, et reliquias Paradisi (quem in vicina Mesopotamiæ regione constitisse, in Arca Noë ostendimus) tum amœnitate, tum ubertate rerum referat. Verùm ut propius hanc regionem aspiciat, eam geographicâ tabulâ oculis lectoris exponendam censui.

Regio itaqueDiversæ denominationes terræ Sennaar., seu terra Sennaar, quam eandem cum Babylonia esse, supra demonstravimus, ab ortu Armeniam et Persidem respicit, ab occasu Arabiam desertam, à meridie Arabiæ felicis, et Sinus Persici partem; denique à borea Mesopotamiam, quar diversorum nominum perplexitate non caret. Primò enim terra Sennaar, prima omnium, quæ in Mundo post transmigrationem ex monte Ararat, et ex campis ei subjectis peracta fuit, à primævis hominibus detecta, uti ex xi. Cap. Gen. patet; deinde quoque terra Babel ob confusionem linguarum, quæ in Turris ædificatione accidit, quæ et Babylon, et à regno Nembrod à Scriptoribus Babylonia appellata fuit; postea quoque Caldæa, ac tandem ob ingentem Nembrodi famam, et rerum gestarum gloriam, crescente tum mortalium ambitione, Ninus filius Nembrod, Babyloniam et Chaldæam sub uno Assyriæ nomine, et se primum Assyriorum monarcham appellari voluit, imperii sui sede in Ninive, quam fundaverat, constitutâ. Hodie verò ex memorabili rerum eventu, quo ex Turris ædificatione, et linguarum divisione, æterni nominis gloriam obtinuit, et etiamnum Babylonia vocatur, ab Hebræis verò ארץ כסדיים Terra Chaldæorum, Chusdeam appellaverunt; dicitur autem Chaldæa ab Hebræis ארץ כשדים vel ארצא כשדאי Terra Chusdai, sive Chaldæorum, uti habetur Gen. cap. xi. vers. 31. et Babylon, quæ regia fuit Nabuchodonosor Regis Chaldæorum, uti Scriptura eam vocat. Sed hæc alibi cum prosecuti simus, iis non immorabimur.

In hanc igitur regionem Sennaar, cùm primævi post diluvium homines ingressi, omni delitiarum genere refertam reperirent, ibidem consederunt, nullam aliam regionem invenire se posse existimantes, in qua tantæ beatitudinis forte fruerentur. Ne verò otiosè vitam transigerent, verisimile est, illos sub Noëmi omnium patris directione (eum enim præsentem tunc temporis fuisse, nulli dubium esse debet) sese ad casas, et habitationes ædificandas accinxisse, et distributis officiis, alios agriculturæ à Noë præfectos, alios annonæ congregandæ, alios aliis artibus ad infinitam penè ho-
minum