Pagina:Athanasius Kircher - Turris Babel - 1679.djvu/9

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est

SACRATISSIMO

LEOPOLDO I.

Imperatori semper Augusto

Justo, Pio, Felici,

Boëmiæ, Hungariæ, Rom. REGI, TER MAXIMO.

ATHANASIUS KIRCHERUS

perennem felicitatem precatur.
P
Ost luctuosam universalis diluvii, atque Arcæ Noëmicæ catastrophen; post tragicum generis humani excidium; post orbis terrarum, pereuntiumque rerum omnium tristissimam faciem: modò novum posterioris sæculi statum, scenæque insolentis parastasin in theatrum produco Turrim Babel: Turrim, inquam, à primævo orbis tyranno, Chami Chusiique filio Nembrod in campo Sennaar totius humani generis cœtu ibidem adhuc commorante exstructam: Turrim vel ex hoc capite perenni sæculorum decursu celebrem, ne dicam infamem; quod temerarius humanæ impietatis ausus fabricam vel ad ultima cœlorum confinia exaltandam, stulta præsumptione attentaverit. Fabricam dico, quæ rea læsæ majestatis divinæ, dum ad culmen rebus humanis indebitum arrogantiùs sese erigeret, fulmine cœlestis vindictæ deturbata fastum deposuit: et uti supremum divinæ potestatis dominium, veritatemque metuendi ubique Numinis luculento subversionis suæ documento
con-
3*