Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/101

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est
95
II. - A CHECCO DI MELETTI ROSSI



pastores narrare, dies non, solis ab ortu
usque doraum sature redeunt cum nocte capelle,
160sufficeret spatio. Sed postquam Tytirus ista
cognovit de rupe cava que terminat Hystrum,
flevit et innumeros securn de vallibus altis
Danubii vocitare canes durosque labore
pastores cepit; linquensque armenta suosque
165saltus infandam tendit discerpere silvana,
atque lupam captare petit flavosque leones
inmanesve feras, quarum iam mitis Alexis
egregius sanguis forsan per guctura fluxit,
ut penas tribuat meritis: nam frater Alexis
170Tytirus iste fuit. Nunquid vidisse furentem
mente tenes nuper lato venabula ferro
gestantem manibus, multos et retia post hunc
portantes humeris, iaculis multisque sagiptis
et canibus fultos, ira rabieque fremenfes,
175hac olim transire via silvamque per omnem? —
Tunc ego: — Sic memini; sed que nunc Testilis ire? —
— Ecce tene. Multi per devia Tytiron istum
pastores nostri, canibus sumptisque, secuntur,
inter quos Faunus noster iam carpere colles
180cernitur; inde dolet tristem solamque relictam
Testilis in silvis cernens se: namque luporum
insidie plures estant, prout ipsa fatetur. —
His dictis, animus qui iam torpore rigebat
subrexit, floresque meos sertumque reliqui,
185aiens: — Meri decus, Faunum post ire paratus
sum: sed, dum venio, mulge tu, care, capellas. —