Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/116

E Wikisource
Haec pagina emendata est
110
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



Dominorum alter clementia claret, secundus Astree austeritate mediante balluce refulget: laudabilior queritur. Primus a Seneca sublimatur, aiens De clementia libro i: «Quid magis decorum sit regenti quam clementia, etc.»; subsequens divina testante pagina adiuvatur, Deuteronomio capitulo xvi: «Iudices et magistros constitues in omnibus portis tuis ut iudicent populum iusto iudicio, neque in alteram partem declinent, etc.». Si tanti principis mereor responsivam, expecto ipsam animo gratulanti. Quantum cupitis tantum diis affectanter exposco, ut vestra bene valeat celsitudo.


  Data sub monte Falerno apud busta Maronis Virgilii, nonas aprelis iii, anno vero Incarnationis Verbi divini MCCCXXXVIIII.

Vester humilis etc.


  Caliopeus vero sermo fuit iste: Dentro dal cerchio a cui intorno si gira, etc.