Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/123

E Wikisource
Haec pagina emendata est
117
III. - AD UN IGNOTO



suffodere pietatis, sed quantum ad totum potentia defuit voluntati. Dixisti enim aeripedi de belligero quiritium que tuo pectori servanda tradideram; propter quod cum energia verbosus accedens, subripuit quod tenebam: et o! suffecisset hoc peterem, nam in sitharchia lacrime defecissent! Sed verecundia labellum multiplex occupavit, et februatam conscientiam sic offendit, ut tempus lucidum et obscurum lacrimis sine consolatione concedam. Heu michi millesies! quia si tue iniquitatis profunditatem cum catapare tentavissem, forte me miserum non novissem. Proth superi! nostis quam dolui te retulisse cognoscens, autumando quod si ulterius potuisses, meam eufemiam turbavisses. Sed dicas oro quid inde expurcissime fuisti lucratus. Amicum non: nullam enim fidem iniquus habet, nec debetur iniquo. Quod admisi non: ymo potius admisisti. Non laciniam. Quid ergo? Forte te fastigiavit in altum, vel tuis saviis scitulam preparavit, vel lysus nectareos ipso mediante glabro porrexisti fortasse? O infauste lyse! Si nosceres quid fecisti, optares et merito de utero fuisses ad subgrundaria deportatus. Nonne, ignave, audisti multotiens, instabiles esse Raynusie mansiones? Si enim nunc scissili palliastro, ipsa adversante coperior, lepida forte veniet dum non pensas, et me exoticum quem floccifacis ad presens, metues anelando: posito nisi conniveas, possis agnoscere quia te in angustioribus anxietatibus, dum vellem peccare, possem ponere sine mora. Quod facerem tamen, nisi me dignum ex hoc cognoscerem manifeste: est enim conveniens, anguem nutrienti in sinu, ut ex ipsius venenifero morsu occidat in eclipsim. Tamen ne forte me sentias imbecillem, in tui punitione vires ostendam multimodas a te minime cogitatas, ut ulterius in talibus aliquem exenterare non audeas, quin preteritorum memoriam non formides; et quem amicum tua ignavia repulisti, inimicum experies acerrimum et robustum. Cathagrafavi enim obscure, ne forte prius huius rescripti accipias intellectum, quam patrati scelleris meritum sentias accessisse.


  Data etc.