Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/124

E Wikisource
Haec pagina emendata est
118
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



iv.

Ad un ignoto.

(1339)



  Sacre famis et angelice viro dilecto forti, Iohannes de Certaldo inimicus fortune, in Eo salutem qui bonis exurientes implevit.
  Tue, frater, promotionis affectus, tueque consolationis exuries, non aliter quam in tuo, meo candescit in pectore: quia nos fecit unum ille Deus excelsus, qui predestinavit nos esse suos a creatione octavi celi. Tacui enim, carissime! diu, admirationis causa non modicum occupatus, et admirando perterritus adhesit lingua palato, nec ut debui te meis in anxietatibus licteris visitavi. Sed ne te forte ponam mee admirationis causa in conflictu, scribam et licitam admirationis causam reserabo. Novit Deus me positum in medio nationis perverse, et ibi variis ac intollerabilibus continue agitari procellis: et ideo si mea memoria multis anxietatibus implicata non errat, audivisse me recolo, te pie matris ubera iam dimissa, chorum eliconidum puellarum intrasse. Ibi tuam puerilem etatem eorum educationibus roborando, et vago atque interno intuitu elementa gramatice numerando, et per sillabas etiam et per dictionum silvas octupliciter ambulabas, eorum facies, quas modos significandi vocamus, et per quas invicem construuntur, perspiciens ac accentus; et si non fallor, quandoque dyaleticam ymitabas, que sint incomplexa querendo, et per plexum passumque silogismorum labentium modos conabaris aspicere. Et cum in recthorice sermonum generibus ingenioso venabulo peragrares, tuorum fervens amor habendi, te invito, de pio sinu Rachelis ad Lie gremium transtulerunt. Heu! humanarum mentium cecitas, et insatiabilis acervos auri congregandi cupiditas, in quibus animi serenitatem cogitis obfuscari, trahentes eum ab ecternis