Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/129

E Wikisource
Haec pagina emendata est
123
IV. - AD UN IGNOTO



noviter esse concessam: nam ut retulit communis amicus, amicis tuis mediantibus tibi bonum unicuique involuto mundanis desiderabile coniunxisti, uxorem videlicet, que ut michi predictus retulit amicus, nobilis ac pulcra testatur; quam etiam cogito bonam fore, si te eligentem considero et datores. Audivi etiam Iunonis debita mirabiliter fuisse peracta, et ut credo, Ymeneus letus faces tenuit circa torum: de quibus omnibus gratulor iuxta posse. Et certe si tibi prolem Lucina concederet, quod faciet prout credo, non michi modicum gratum esset, ut ea in meis manibus permanente, aqua sacri baptismatis lavaretur, ut quos amicitia iungit, spiritualis cognatio iungeret vinculo ardori. Cum igitur nunc tibi sit satis posse nove sotie compiacere, et idcirco tua studia deposueris, in partem sine dubio autoritatem phylosophi prosequendo dicentis: «Nemo potest uxori et phylosophie deservire», ac etiam tempus perditum circa rissas velis in tuis mercimoniis reparare, ex istis audaciam summam, cum perfecte devotionis sinceritas exigat, ut quis in sua necessitate recurrat ad sotios et amicos, nec vulnera pudoris celata piis oculis amicorum vereatur detegere; et ad te munus non modicum postulabo. Nam cum pridem casu fortuito pervenisset ad manus meas liber pulcerrimus, fraternas acies et tebanorum conflictum suis metribus demonstrantem emi pro pretio competenti: sed cum sine magistro vel glosis intellectum debitum non attingam, recordatus tui Tebaydos, proposui eum tibi amicabiliter querere per presentes; quem ut michi prestes affectanter exposco, tantum quod glosas illas in meo breviter redigere faciam et remictam. Erit enim michi obsequium maximum, et tibi ut puto, non erit ad presens incommodum. Servias igitur amico desideranti in tuis beneplacitis fatigari: et quod facis fac cito, cum bis serviat cito serviens. Scio enim, si scires qualiter Venus Iuno et Raynusia me offendant, insimul omnes et in solidum unaqueque, pietate motus micteres absque mora, cum michi nullum solatium remanserit amplius, nisi visis meis decretalium lectionibus, me ab eis quasi fastiditus extollens, alios querere libros; et in eis legendo, ut peregrinus non hospes in castro percurro, et aliorum legendo