concessit, cui sum nulla alia ex causa obligatus. Igitur cum amicus sit alter ego, nec cuiquam sibimet de suis laboriosis operibus gratias agere iustum siet, vobis easdem ex obsequiis iam receptis non ago, ne forte michimet agere videar inconsulte; sed bene significo et ardenter, me ad omnia concreatam virtuosis operibus amicitiam conservandam paratum: quin ymo potius iuxta posse, iam dum nutus appareant operantem. Credo scriptoris Dyonisii stipendia fore soluta, seu in maiori parte, prout noster Angelus iam rescripsit, cui exibeo fidem plenam; residuum dabitur dum petetur: librum tamen ipsi Angelo concedatis, qui michi suo tempore mictet eundem. Sermonem vestrum insuper miro paludamento rectorico decoratum, sapide sale actico preconditum, et melle ybleo suavissime delinitum, pluries et cum admiratione continua, gustando que intellectui modico accedebant, legi relegique et ultimo copiam inde sumpsi, ipsum remissurus quam primo per fidedignum latorem potero usque domum. Varronem quidem nondum habui; eram tamen habiturus in brevi, nisi itinera instarent ad illustrem Ungarie regem in extremis Brutiorum et Campanie quo moratur: nam ut sua ymitetur arma iustissima, meus inclitus dominus et Pyeridum hospes gratissimus cum pluribus Flaminee proceribus preparatur; quo et ipse mei predicti domini iussu, non armiger sed ut ita loquar rerum occurrentium arbiter sum iturus, et prestantibus superi, omnes in brevi, victoria habita et celebrato triumpho dignissime, sedes proprias revisuri. Coppi namque strenuissimi patris nostri affectionem quam scribitis, non michi noviter sed cotidie clarius elucescit: sed exinde quid offeram porrigam aut donem, nil ultra me michi noverca fortuna reliquit. Et utinam ego tanto viro opimum munus existerem! Sed danti quod habet, ulterius non requiritur iuxta legem. Sum suus. Puto me nimia scriptura vos eliconicis cogitationibus occupatum tedio affecisse, et ideo non scribam amplius per presentes, de iam dictis orando veniam si excessi. Insuper tamen, per amicitiam nostram perque amicitie fidem obsecro, si qua vestra musa nova meum cecinit post discessum, ut videam faciatis. Valete.
Data Forlivii etc.