Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/137

E Wikisource
Haec pagina emendata est
131
VIII. - A ZANOBI DA STRADA



et indolis admirande, Laurentium huius tui Magni primogenitum, ut ipse mecum de me et de meo cognomine possem verius iudicium cernere. Quid adversus me persecutio longa, quid inextricabilis fuga, quid vulnus exitiale potuerint olim, obmictere libet, eo quod unum istud ultra cogitatum excesserit cetera: de eo igitur, etsi non debito, tamen aliquantulum ampliore sermone prosecutum volo. Tecum loqui possum si amicus es ut puto, tecum meam agitare causam, tecum animam aperire meam non pudebit: et ut sub amicitie nostre umbra me mentiri nolle presummas, in hoc amicitiam seponas oro. Tu michi iudex esto, quod quidem concedere facile. Habes enim ex una parte obsequiosum et prepotentem dominum in quem agitur, ex altera pauperem et inoffitiosum amicum, ymo concivem incognitum, quoniam in hoc iam amicitie volens renuntiavi, actorem. Quid ergo? Michi Deum invoco testem, venit ad me quieti iam deditum novum illud execrabile nobis, scilicet amabilem iuvenem, placidum expectabilemque Laurentium de quo supra, morte precipiti ii ydus ianuarii fuisse sublatum. Forsan mirabile scribam: mors nuper fratris, mors patris quondam, mors Coppi de Dominicis michi dilecto pre ceteris, lacrimas extorquere non potuit; hec extorsit, et pre dolore lacrimans fere femina visus sum, turpe quidem homini, nedum Musis dedito. Tandem, datis non multis lacrimis celeberrimo iuveni nostro, parens anxius Magnus tuus non sine quadam animi mei amarissima austeritate venit in mentem: et qui de sui prima promotione, de clarissimo a fuga reditu, de regis sui coronatione, de regulorum exulum seu captivorum reversione ac reconciliatione cum ilio pro me nil ante curaveram, quasi ego tanto filio, non ille privatus esset, condolui et in tantum ei compassus sum, ut fere per noctem mediam et fletu solus et eiulans non destiterim. Quid ergo? Felicitates tanquam non curans nulla vel modica letitia prosecutus sum: casuam gravissimum tanquam meum abundantissimo ploratu deflevi; nec coram, ne forsan fictas crederet lacrimas. Hoc mecum scio, nec ut ipse resciscat ad te scribo, sed ut videas quoniam in conscientia mea iam video, non me tranquillitatum hominem