Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/142

E Wikisource
Haec pagina emendata est
136
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



ix.

A Francesco Petrarca.

(1353)


  Preclarissimo viro Francisco Petrarce laureato.
  Ut huic epistole, preceptor inclite, ex alienis verbis principium faciam, «Loqui prohibeor et tacere non possum»: nam hinc Silvani, cui obnoxius sum, reverenda ut taceam imperat, inde indignatio noviter commissi facinoris impellit ut loquar. Tacuissem equidem, credo, ni Silvani ipsius verba me coegissent ad calamum. Memini enim me legisse, et tu meminisse debes, in eiusdem Silvani commentariis verba hec: «Ostende me michi, inice de tam longinquo manum, arripe alliga ure seca, tumida comprime, supervacua rescinde: nec ruborem michi fecisse timueris nec pallorem». Hinc animatus aliquantisper, amici reverenda cedet, et quod facti novitas traxit in mentem scribam, etiamsi egre ferre debuerit; tu autem que sub pastorali cortice tecta sunt, si libet, ingenio percipe. Credo memineris, preceptor optime, quod nondum tertius annus elapsus sit postquam senatus nostri nuntius Patavum ad te veni, et commissis expositis dies plusculos tecum egerim, quos fere omnes uno eodemque duximus modo. Tu sacris vacabas studiis, ego compositionum tuarum avidus ex illis scribens summebam copiam. Die autem in vesperum declinante a laboribus surgebamus unanimes, et in ortulum ibamus tuum iam ob novum ver frondibus atque floribus ornatum. Accedebat tertius vir virtutis eximie Silvanus amicus tuus, et invicem sedentes atque confabulantes quantum diei supererat placido otio atque laudabili trahebamus in noctem. Et ne cuncta seriatim referam, recolo nos non sine causa in colloquium devenisse, tale Silvano verbis principium faciente: — Heu! quo traxit inextricabile fatum formositatem Amarillidis nostre, quo pudicitiam, quo veteres