Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/147

E Wikisource
Haec pagina emendata est
141
X. - A FRANCESCO PETRARCA



x.

A Francesco Petrarca.

(1357?)


  Clarissimo viro atque preceptori optimo domino Francisco Petrarce poete laureato Iohannes de Certaldo salutem.
  Oppinaris, virorum egregie, ut nuper cura fide retulit noster Donatus gramaticus, Petrum ravennatem cura Damiano unum et idem, cupisque vitam et si qua eius reperiantur opuscula: et quia ravennas fuerit, arbitraris penes ravennates hec omnia plenius quam alibi reperiri, meque, quod apud eos infortunio meo morer, sollicitas ut copiam ex omnibus sumptam tibi Mediolanum transmictam. Satis adverto, nil invisum nil indiscussum pretermictere velis, si possis equidem, tanto viro: commendabile plurimum reor. Verum unum mirarer, si de particularibus integra posset exiberi doctrina: te scilicet duos homines plurium seculorum lapsu ac etiam patria et fere dignitate dispares unum et eundem arbitrari. Sane, quoniam satis credibile est, pauperem et inertem bubulcum Exiodum vel Maronem vel quem mavis ex tam magnis agriculture doctoribus de fecunditate aut sterilitate alicuius a se cogniti soli, seu qualiter circa effodiendam vitem aut arbusta plantanda ducendus sit ligo, vel boves ut in rectum sulcus evadat, facile posse docere; ac etiam certissimum, solius Dei esse cognoscere singula: absque tui oris seu animi rubore patieris si ego, minimus ex auditoribus tuis unus, bona semper cum pace tua, erroris huius nebulam, antequam ad ulteriora progrediar, paucis absolvam. Satis equidem esse compertum volunt quidam hiis in partibus honesti homines, tam etate quam etiam dignitate venerabiles, non unum sed duos, ut iam pretactum est, et longe diversos, hos quos dixi unum putabas fuisse Petros. Nam, cui cognomento «ravennas» est, non a patria, cum imolensis fuerit