Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/152

E Wikisource
Haec pagina emendata est
146
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



tam liberaliter pluribus ante annis Ravennam usque transmiserat. Verum paupertas et rei familiaris cura et non satis habere certum quando Patavum venturus homo, ac etiam consistere apud siculos cum magno senescallo Simonidem audisse, vetuere. Sane Buccolicum carmen describi faciam ut ad te mictam, si scripseris cui concedam. Nec arbitreris id esse tantummodo quod tu habes aliique quamplures, Monicum et Argum: in duodecim quidem eglogis omne distinctum est. Sed quid multa? Excessi scribendo propositum: sic enim egit impetus, ut papirus fere antequam adverterem compleretur. Ignoscendum amico est, et ob scribendi raritatem facilius est tollerandum. Et ne te morer ulterius, vale, dilectissime michi, mei memor.


  Scriptum Florentie idibus maiis, surgente iam sole.


  Queso parcas interlineaturis atque lituris: non enim fuit michi spatium rescribendi.