Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/183

E Wikisource
Haec pagina emendata est
177
XIII. - A PIETRO DA MUGLIO



xiii.

A Pietro da Muglio.

(1366?)


  Insigni viro magistro Petro de Rethorica.
  Ne blandiloquus viderer, dilectissime frater, ultro multa in tui nominis laudem venientia volens obmisi, hoc tantum dixisse contentus: vicisti longo labore tuo invidentium stimulos et arma obloquentium contrivisti adeo, ut ipsum tuum nomen egregium, quod aliquamdiu inter venetos tantum emilianosque gallos detentum est, superatis celsis Appennini verticibus in tuscos usque maximo cum fulgore devenerit et inter eruditos homines celebre factum sit. Hinc est ut nonnullos scolasticos iuvenes in desiderium videndi audiendique te traxerit tantoque fervore compulerit, ut patria necessariis amicisque relictis iter ut ad te veniant intravisse iam senserim, quorum ego consilium commendandum censeo. Quid enim melius quam melior effici, hac in misera lacrimarum valle mortalium, exoptari potest? Hos inter duo sunt iuvenes qui, relictis tuscorum Studiis, ad te usque, quocunque fueris, ut te videant, te audiant, sub te militent et tuis monitis doctrinaque tua meliores fiant, de proximo iter assumpturi sunt; verum, etsi amici sint ambo, non tamen ambobus equa est conditio. Nam alteri eorum ut michi nomen est Iohannes; «de Senis» dicitur; qui iamdudum gramatice preceptor apud nos scolas regere consuevit, instructus egregie iudicio meo circa gramaticam positivam, ut tu longe melius et cito cognosces. Huius, ut arbitror, animus ad auctores illustres audiendos et rethoricam totus est; et quoniam grandes sunt studentium sumptus et ipsius tenues facultates, in substentationem sui, ut tecum diutius esse queat, cupit opere tuo, si fieri possit, habere sub repetitione sua aliquos rudiores. Queso igitur per fidem tuam, ut circa hec illi favorem tuum impendas:

G. Boccaccio, Opere latine minori
12