xiv.
(1367)
Ut te viderem, preceptor inclite, a Certaldo Venetias, ubi tunc eras, pridie viiii kalendas aprilis discessi, verum Florentie imbres continui et dissuasiones amicorum ac discriminum itineris timor iniectus a redeuntibus Bononia plurimis tamdiu me tenuere, ut maximo infortunio meo Ticinum revocatus abires; quod cum dolens audissem, fere a ceptis destiti. Equidem erat desistendi dignissima causa, nam etsi plura ibidem videre cuperem, non me movissent a principio reliqua. Sane, ne frustrarer quorundam amicorum spem, qui fidei mee arduum quoddam opus suum peragendum commiserant, et quoniam urgeret desiderium eos saltem duos videndi quos tu summe diligis et merito, tuam scilicet Tulliam et Franciscum suum, quos ante non videram, cum ceteros hactenus tibi caros, ut arbitror, viderim atque cognoverim, celo mitiore facto iter ceptum reassumpsi et ingenti cum labore meo perfeci; quod dum peragerem, quo Franciscum maxima letitia mea inoppinate repererim, puto dixerit ipse. Ego autem post salutationem festivam atque amicabilem, cum te sospitem et alia de te plurima, leta omnia, audissem, cepi aliquamdiu mecum meditari pregrandem hominis formam, placidam faciem, composita verba mitesque mores, et miratus sum; et letatus vidisse, intuitu primo electionem laudavi tuam. Sed quid tuum seu a te factum non laudem? Tandem eo pro tunc, quia sic faciendum fuit, relicto, summo mane in naviculam conscendi meam: et vix in venetum litus descenderam, et ecce, quasi nuntium premisissem, repente nonnulli ex concivibus nostris affuere, et dum quisque per se preces effunderet ut, postquam tu aberas, suus efficerer hospes, obstupui, et datis generalibus verbis orantibus, invito etiam Donato nostro,