Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/187

E Wikisource
Haec pagina emendata est
181
XIV. - A FRANCESCO PETRARCA



eo quod etate esset provectior: quintum quippe iam annum attigerat et dimidium dum ultimo illam vidi. Insuper, si idem idioma fuisset, verba eadem erant atque simplicitas. Quid multa? In nichilo differentes esse cognovi, nisi quia aurea cesaries tue est, mee inter nigram rufamque fuit. Heu michi! quotiens, dum hanc persepe amplector et suis delector collocutionibus, memoria subtracte michi puellule lacrimas ad oculos usque deduxit, quas demum in suspirium versas emisi advertente nemine! In hac igitur Electa tua quid fleverim, quid tristis essem, iamdudum videre potes. Si de Francisco tuo cuncta referre velim, deficiet calamus. Longum enim esset exponere quanto quamque grandi nisu animum suum affectionemque omnem erga me verbis et opere aperire conatus sit, continuas eius insuper visitationes describere postquam me omnino renuentem hospitem fieri suum vidit, et quot me conviviis honoraverit et quam leto vultu; dixisse igitur unum sufficiet. Ipse quidem, si nescis, cum me pauperem novisset, quod ego nunquam negavi, in discessu meo a venetis hora iam tarda in secessu domus me traxit, et cum verbis parum proficeret, manibus illis giganteis suis in brachiolum meum iniectis, egit ut invitus fere erubescensque summe liberalitate uterer sua, eoque peracto, quasi fugiens et valedicens abiit, et sic me meque et quod passus fueram damnantem reliquit. Faciat Deus ut vicem reddere queam! Vidi preterea clarum hominem illum magistrum Guidonem de Regio multis plenum effluentemque undique, et ab eo tui gratia honoratus sum et insignitus anulo. Tandem quibusdam agentibus incommodis, affectus tedio, eodem labore quo iveram in patriam redii. Habes igitur hystoriam omnem ex his que nuper michi fuere Venetiis, que etsi longiuscula sit, in multis tamen memoratu dignis defectiva est. «Memoratu dignis» dixi, quantum ad me, qui homunculus sum; apud te autem scio nullius vel parvi esse momenti etiam quod scriptum est. In patria vero dum essem, et ecce post dies paucos a Donato nostro transmissa epistola tua venit, iiii kalendas iunii Ticini scripta, quam postquam letus suscepi, ante alia legi quoniam multum in te et in tuis epistolis loci occupem, quod arbitror et gratissimum