Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/195

E Wikisource
Haec pagina emendata est
189
XVII. - A NICCOLÒ ORSINI



splendeas, ut preeminentiarum maiestate et summorum pontificum gratia, hoc permaximum seculo; sed quod excedit cetera, mee fortune congratulor quoniam mei nominis benignitate tua serves memoriam, et offeras liberalitatis tue forte maiora quam merear aut cupiam. Sane, dum me ipsum, substantiolas tenues meas et umbreculam nominis et semisopitam status mei favillulam intueor, non excellentiam tuam, quam ut nubes excederet vellem, sed ipsam fortunam meam rideo, que meliores annos meos circumegit ludibrio famamque nebula velavit stigia, et inutiles senio maximis viris, nescio quo pacto, fecit optabiles. Sensisse enim videris, quia senex et eger laboriosam magis quam longam anno preterito peregrinationem intraverim et casu Neapolim delatus sim; sed, quod credo novisse nequiveris, ibi preter oppinatum amicos michi incognitos comperi, a quibus frenato domestice indignationis mee impetu, ut starem subsidia oportuna prestitere omnia. Quos penes dum fere sub latebra paupertatis latens starem, ecce ex improviso vir ingentis animi Hugo de Sancto Severino, quem tibi cognitum scio, adesse me novit, et humanitate sua potius quam merito meo non solum me salutatum Neapolim venit, quin imo amicis verbis spem meam prostratam evexit iussitque ut bono animo essem, et ut suis saltem sumptibus, si aliter non daretur, Neapoli me retineret conatus est, eadem offerens que tu ipse facis. Sed cum iam michi non absque causa redeundi in patriam consilium esset et adverteret oculatus homo quoniam suasoria omnia disperderentur in auras, muneribus magis magnificentie sue convenientibus quam honestati mee in patriam usque prosecutus est. Quantum autem alligent animos liberalitates huiusmodi, tue considerationi relinquo. Porro, si precibus et muneribus flectende sunt mortalium mentes, iamdiu, Hugone nondum cognito, inclitus preceptor meus Franciscus Petrarca, cui quantum valeo debeo, etsi tam grandis illi nec tam varia bonorum que tibi sit copia; aliqualis tamen est, et etati atque studiis meis convenientia magis; me non ut amicum et socium sed domui sue et substantiis ceteris prepositum dulcissimis precibus et suasionibus, ut secum sim, facundiam omnem suam exposuit. Ceterum in discessu meo