XVIII.
A Iacopo Pizzinga.
Celeberrimi nominis militi Iacobo Pizinge serenissimi principi Federici Trinacrie regis logothete.
Generose miles, incertus mei Neapoli aliquamdiu fueram vere preterito: hinc enim plurimo desiderio trahebar redeundi in patriam quam autumno nuper elapso indignans liqueram, nec minus revisendi libellos quos immeritos omiseram, sic et amicos aliosque caros; inde vero urgebar ut consisterem, atque detinebar, nunc a venerabili violentia nunc suasionibus nunc precibus incliti viri Hugonis de comitibus Sancti Severini, cuius credo splendidam famam noveris. Curabat enim vir eximius, etiam me invito, totis viribus ut me, interveniente subsidio serenissime domine Iohanne Ierusalem et Sicilie regine, apud parthenopeos placido locaret in ocio, qua perplexitate angebar nimium, nulla adhuc in parte satis firmato consilio. Et dum sic variis agitarer curis, quo pacto non memini, factum tamen est ut ad aures deveniret meas venerabile nomen religiosi hominis Ubertini de ordine Minorum, sacre theologie professoris et concivis tui, cuius auditis meritis, eumque ea tempestate Neapoli moram trahere pro quibusdam arduis tui suique regis, in desiderium venit tam conspicuum videre virum: a pueritia quippe mea, etiam ultra tenelle etatis vires, talium avidissimus fui. Nec mora; exhibiturus reverentiam debitam ad eum accessi, atque adaperto capite, primo paxillum miratus hominem, quam devotissime et humillime potui salutavi eum. Ipse autem gravi quadam maturitate obvius factus me leta facie, miti eloquio et morum laudabili comitate suscepit. Consedimus tandem eo iubente, et dum mirabundus eius verba susciperem, ratus sum ipsius sub lingua ybleum mel fore, quod in os parvuli Platonis