Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/202

E Wikisource
Haec pagina emendata est
196
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



In adversam partem ire coegit et maxima romanorum letitia annales eorum insolito signavit triumpho. O spectabile decus, o facinus memorabile! Hoc tam grandi nisu et elucubratis suis operibus iam undique clarescentibus, emissa quasi per universum volatili tuba, poeticum diffudit nomen a se in lucem e latebra revocatum, et spem ferè deperditam in generosos suscitavi animos ostenditque quod minime credebatur a pluribus, pervium scilicet esse Parnasum et eius accessibile culmen: nec dubito quin multos animaverit ad ascensum. His ego tertium concivem meum addere, si velim, possem, Zenobium scilicet ab avito rure cognominatum «de Strata», qui posita ferula qua ab incunabulis puellulos primum gramatice gradum temptantes cogere consuerat, avidulus glorie, nescio utrum in satis meritos evolavit honores, et veteri omni parvipenso ritu, boemi Cesaris manu non romanam lauream sed pisanam capiti impressit suo, et unico tantum homini paucis carminibus placuisse contentus, quasi eum decoris assumpti peniteret, tractus auri cupidine in Babilonem occiduam abiit et obmutuit; quam ob rem, cura laboris modicum et fere nil glorie sacro nomini attulerit, omittendum censui. Tu nunc melioribus avibus, si satis percipio, quartus ab altero fere ytalico surgens cornu, ut uti iamdudum Theocritus Syragusas, sic et tu Messanam reddas illustrem, totis in ascensum conaris viribus, imo iam adeo proximus factus es culmini, ut cantu valeas et ampliora promittas. Quam ob causam, ut quo cepit spes mea progrediatur et gaudium augeatur meum, per insigne tui nominis decus, vir elegantissime, precor ut glorioso labori non parcas. Insiste ceptis virili animo: paratum adapertum stratumque iter habes. Stant adhuc incliti viri pressure pedum, nec adhuc tacuere nymphe castalie cantu celebri diem festum et viri eximii accessum ad eas celebrantes, quarum cantu traheris, et ne oberres ostendent vestigia. Habes preterea quos ipse sumpsisti certissimos duces: progredere igitur et bono faustoque omine acri virtute in culmen usque conscende, ut fronde redimitus peneia cum iam dictis et ipse fulgore tuo previus sis ad ascensum anhelantibus et e specula capitoline arcis te ipsum orbi notum facias toto, et merentem