Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/204

E Wikisource
Haec pagina emendata est
198
EPISTOLARUM QUAE SUPERSUNT



XIX.

A Pietro da Monteforte.

(1373)



  Insigni militi et legum professori clarissimo domino Petro de Monteforti.
  Epistolam tuam, amicorum optime, leto suscepi animo, fuitque michi tanto carior quanto prolixior; nec satis fuit legisse semel et iterum, quin imo cum sepius legissem, ultimo magis placuit quam placuerit in primis. Et, ut omiserim quia florida compta et arte laudabili splendida erat, eam mira verborum suavitate et veneranda sententiarum amplitudine refertam comperi, adeo ut mecum dixerim: — Non solus novit preceptor meus verba componere et suis locis graves et succiplenas locare sententias! — Sane, ut eo veniam quo responsionis oportunitas exigit et paucis expediam que longo sermone disserenda fuerant, dico: postquam tuo iudicio visum est ut quam mereris, et a me potissime, reverentiam sinam tuam, sequar, eoque quo ipse iubes pretiosissimo utar, imo iam usus sum, vocabulo, quo profecto, ut tu perlucida oratione testaris, nullum inter mortales sanctius reperiri reor, et te de cetero in omnibus amicum dicam. Nec michi parvum est quod tu tam profuse largiris, scilicet quia repente a te clarissimo preceptore ex auditore humili inter amicos unus susceptus, imo sublimatus sum; quod ego munus reverenter et tota mentis affectione suscipio. Quis enim satis sanus renuat quod etiam viris precipuis optandum est? Sed ut hoc decentiori tempore servem, cum michi semper in omnibus gratissime tue sint littere, summa tamen delectatione animam meam dulci perfudit gaudio ea epistole tue pars in qua scribis, te veris atque sanctissimis rationibus tumorem pressisse optimi iudicis illius qui, nondum visis poetarum carminibus, nedum intellectis, stomacose damnabat poeticam. Equidem nil fastidiosius est, nil