abominabile magis quam tales audire de re incognita ferentes sententiam. Sed non longe est a talibus divina iustitia, nam, dum alienam et incognitam sibi apud gnaros ignari damnant scientiam, suam liquido ignorantiam profitentur: ex quo fit, ut unde gloriam se quesisse putarant, ignominiam consequantur. Verum, quoniam de materia hac, etsi minus plene, tecum tamen sentiens, alibi scripsisse memini, satis erit ad presens adversus tales hec pauca iterasse. Post hec sentio quanta amicabili affectione, quanta solertia, quanta arte et tuis insuper sumptibus coneris nomen meum extollere et, si possis, inter astra locare, et potissime dum ridiculum, saltem tibi, opus meum De genologiis deorum tot demonstrationibus, tot laudibus, tam preclaro apud insignes eruditosque viros effers preconio; quod michi permaximum est in tantum, ut nil amplius hoc, inter peritura, optare queam, cum videam tuo opere eo me trahi quo cupio: teste enim Tullio, «trahimur omnes studio laudis, et optimus quisque maxime gloria ducitur». Quod etsi ego longo labore quesierim, utrum meruerim tu scis melius: nil tamen egeram, ni promulgator egregius, ni preco diligentissimus, ni inclitus meritis homo affuisset in fine. Et quem alterum, queso, dedisse michi potuerat Deus adeo amantissimum, adeo Musarum conscium, adeo facundum, adeo promptum, adeo diligentem exquisitorem veri, uti tu es atque cognosceris? Invidit Alexander Achilli quod Homeri carmine commendatus sit. Et quis dubitet quin et ego, adhuc spirans, a viro longe me eminentior equa invidia pulsatus sim, dum longe lateque tue in me legentur laudes? O preclarum decus, o splendidus honor, o desideratum solarium, quibus te verbis explicem non habeo. Nec mirum: nam, si Themistodes, vir summus Athenis, rogatus cuius vocem libentissime audiret, respondit, ut asserit Cicero, «eius a quo sua virtus optime predicaretur», quid ego placibilius optare possum quam sentire te eloquentissimum virum, elegantia celebrem, fama illustrem, moribus conspicuum, virtutibus clarum, inter egregios viros predicantem ampliantem et extollentem pro viribus nomen meum, et meas laudes utinam meritas totis nisibus referentem? Nil edepol! nec inficiar. Ut