Jump to content

Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/207

E Wikisource
Haec pagina emendata est
201
XIX. - A PIETRO DA MONTEFORTE



Demum, qualiter ad te iam dicta verba et liber devenerint, ego ignoro et doleo, non equidem quod librum meum videris, cui precordia et omnem animam meam, si possem, volenti monstrarem, sed quoniam ante tempus in medium venerit, cum in eo resecanda quedam cognoscam et nonnulla etiam apponenda et immutanda plurima. Et quod michi gravissimum est, apud multos, audio, non liberalitate mea sed alieno munere divulgatus est, ut auferatur a me spes omnis non perfectum opus in melius redigendi. Sed, postquam sic Deo Hugoni tibique visum est, ut ante diem prodeat liber iste, queso per fidem tuam perque amicitiam nostram quatenus labore tuo eius sordes pauiulum saltem abstergas et in aliqualem venustatem redigas, ne omnino procedat incomptus. Scis enim, perspicacissime vir, quot sunt undique morsores operum et potissime celebrium, eo quod paucis sit grata poesis, non culpa sua sed aspernantium ignavia. Ego autem crimine Iohannis Latinuccii nondum reassumpsi librum quem fidei sue commisi, et sic quid inter legendo feceris aut signaveris, videre non possum. Timeo ne aliena minus servata fides nimie liberalitati mee damnosa sit, et cum iam permaxime turbationis sit causa. Scribis preterea, reverendissime michi, a me separatum librum animem ut sacrorum voluminum bibliotecam securus ingrediatur, dum duxeris, quasi a sacrosancta religione alienus horreat sacra. Non inficiar, de alienis a christiana religione fere totus est, sed non eorundem cultor, quin imo persepe, si memini, in detestationem gentilitie superstitionis exclamat ut hostis et christiani nominis veritatem extollit pro viribus; ex quibus percipi potest, nullo eum sacrarum rerum seu librorum horrore terreri, aut consortium et amicitiam spernere iure debere, uti merito horrebat lucem Cerberus tenebris assuetus continuis, et sic reor suasione aliqua minime indigere. Verumtamen, si hoc, iudicio tuo, cui magis quam meo semper crederem, indiget, miror, cum auctori possis quod velis iniungere, cur libro dubites imperare: cum et ipse tibi propinqua, imo in manibus tuis sit, et michi longinquus, nec mei iam iuris sed alieni existat. Tamen, si sic faciendum censes, ultro volensque iubeo: eidem impero mando precipioque ut ea omnia prompto animo leto liberali atque obsequioso faciat quod