Pagina:Boccaccio, Giovanni – Opere latine minori, 1924 – BEIC 1767789.djvu/209

E Wikisource
Haec pagina emendata est
203
XIX. - A PIETRO DA MONTEFORTE



sedentes vino marcidi ciboque repleti, ausi sunt eum sententia sua non litteratum hominem dicere: quos adversus erupit libellus ille cuius est titulus De ignorantia sui et multorum. Quo titillo ego iure modestiam suam laudo: fatetur quippe de se quod fere cunctis contigit mortalibus, ut se ipsos scilicet non satis agnoscant; ostendens insuper ignaram multitudinem esse, quod plerique clamavere iamdudum, seu eam eodem secum laborare defectu, et hoc ob humilitatem potius suam quam alicuius iniuriam dictum puto. Et sic, ne per cuncta discurram, oportuit eum sepissime fatigare calamum in sui suorumque carminum defensionem adversus plerosque cisalpinos gallos et alios. Et, ut de reliquis taceam, timet homo iam senex et tardior ad calamum solito eum emittere, non quia non possit aperta incedere facie et coram quibuscunque etiam acerrimis censoribus absque timore alicuius note consistere et de iure suo adversus emulos disceptare, sed ne inde surgant iurgia unde deberent laudes evenire. Desiderat preterea conspicuus homo quod illi servatur tempusculum studiis vel potius melioribus meditationibus dare quam responsionibus in obiectiones frivolas atque superfluas perdere, et fervoribus iuvenum iam fere gelidum obicere sanguinem. Dices forsan, dum preceptorem meum quibus possum subsidiis defendo, in me inadvertenter sententiam dicam, qui adeo profuse et inconsiderate opuscula, etiam non rogatus, emitto mea. Non negabo, redarguendus venio. Attamen tutius me posse fateri reor stolidum hoc crimen quam ipse possit, cum per tenebras longe tutior ab insidiis latronum pauper incedat solus quam per lucem, etiam prosequentibus multis, dives pertranseat. Multa·mea vitia occultat et contegit fame mee tenuitas, ubi etiam nevum minimum illius splendida gloria accusaret. Titulum quem mordacem arbitrari videris, epistole scilicet ad me scripte contra appetentiam primi loci etc., queso non adeo severe dictum putes: in me dictum est, non in alios, et si quid austeritatis habet, in me iniecta est, eo quod, ut percipere potes ex littera, cum in primum locum pervenire non possem non sufficientibus ingenii viribus, ardens mea vulgaria et profecto iuvenilia nimis poemata, dedignari visus sum in secundo utinam meo convenienti ingenio consistere. Quam ob rem videor